BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 274

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


pletum conducitur, tunc metam communem vivendi habet, dicente
Propheta: "Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis".>
Summus etiam humani corporis crescendi modus est septem pe-
dum; septem quoque sunt gradus in corpore, qui dimensionem al-
titudinis ab imo complent in superficiem, scilicet medulla, os, ner-
vus, vena, arteria, caro, cutis; <septem sunt quae a Graecis nigra
membra vocantur, lingua, cor, pulmo, iecur, lien et duo renes; sep-
tem sunt corporis principales partes, caput, pectus, manus pedesque
et pudendum.> De spiritu quoque et cibo constat, quod sine haustu
spiritus ultra horas septem vita non durat; tum quibus inedia mori
constitutum est, post septimum diem non vivunt. Venae quoque et
arteriae (ut tradunt medici) numero moventur septenario. Iudicia
quoque in morbis maiori apparentia fiunt diebus septimis, quos
medici creticos, hoc est iudiciarios, vocant. Ex septenis quoque por-
tionibus creat Deus animam, ut testis est divus Plato in Timaeo. Ani-
ma quoque septenario regit corpus. Ad septimum usque gradum
omnis vocum progreditur discrepantia, post quem fit eadem revolu-
tio; <rursus septem sunt ipsarum vocum modulamina, ditonus,
semiditonus, diatessaron, diapente cum tono, diapente cum semito-
nio et diapason.> Estque in coelestibus potentia septenarii potentis-
sima: nam, cum sint quatuor coeli cardines diametraliter sese con-
tuentes, qui quidem aspectus plenissimus et potentissimus habetur,
septenario numero constat; fit siquidem a septimo signo crucemque
constituit, figuram omnium potentissimam, de qua suo loco dice-
mus: sed illud non ignoretur septenarium magnam habere in cruce
communionem. Simili radiatione et numero distant solstitium a
bruma et aequinoctium hyemale ab aestivali, quae omnia septenis
signis fiunt. Septem praeterea in coelo sunt circuli iuxta axis longitu-
dinem; septem circa polum arcticum triones <maiores minoresque;


pagina successiva »
 
p. 274