BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 275

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


item septem Vergiliae, quas Pleiades vocant>; septem quoque plane-
tae; secundum illos quoque septem dies constituentes hebdomadam.
Luna quoque, planetarum septima et nobis proxima, hunc nume-
rum prae caeteris observat motumque eius ac lumen hic numerus
dispensat: nam in viginti diebus et octo totius Zodiaci ambitum cir-
cuit, quem quidem dierum numerum septenarius septem suis termi-
nis, ab uno videlicet usque ad septem, quantum singuli numeri ex-
primunt antecedentibus addendo, conficit et implet efficitque
quatuor septenarios dierum, quibus Luna omnem Zodiaci longitu-
dinem et latitudinem emetiendo remetiendoque circum perque dis-
currit. Similibusque dierum septenariis lumen suum sempiterna
lege variando dispensat: primo enim septenario usque ad medieta-
tem tanquam divisi orbis crescit; secundo septenario orbem totum
lumine complet; tertio decrescendo rursus in orbem contrahitur
divisum; post quartum vero septenarium ultima luminis sui diminu-
tione renovatur. Eisdemque septenariis maris incrementa decre-
mentaque disponit: nam primo ab initio crescentis Lunae septenario
minuitur paulisper; secundo gradatim augetur; tertius quoque sep-
tenarius fit similis primo et quartus eadem facit quae secundus.
<Accomodatur etiam Saturno, qui ab inferioribus ascendendo septi-
mus est planetarum, qui requiem innuit, cui septimus dies ad-
scribitur, qui millenarium septimum indicat quo (teste Ioanne) cap-
tivato dracone, malorum suggestore diabolo, quiescent mortales,
tranquillam vitam degentes>. Septenarium praeterea Pythagorici
numerum virginitatis appellant, quia primus est qui neque gene-
ratur neque generat: neque enim potest in duas partes dividi ae-
quales, itaque ut gignatur ex aliquo numero repetito, nec ullum ex
se etiam numerum parit duplicatus, qui intra denarii limites coar-
tetur, quem primum limitem constat esse numerorum; et iccirco
septenarium Palladi sacrum fecere. Habet et in religione potentis-


pagina successiva »
 
p. 275