BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 276

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sima suae venerationis indicia <et vocatur numerus iuramenti: hinc
apud Hebraeos iurare dicitur septenare, quasi per septem obtestari;
sic Abraham, quando pepigit foedus cum Abimelech, statuit septem
agnas in testimonium>. Dicitur quoque numerus beatitudinis et re-
quiei; unde illud
... O terque quaterque beati,
scilicet in anima et in corpore; septimo quoque die Creator ab opifi-
cio quievit, quamobrem haec dies apud Mosen sabbathum appel-
latur, hoc est dies quietis; <hinc septimo die Christus in sepulchro
quievit>. Habet quoque hic numerus cum cruce, ut superius
demonstratum est, et cum Christo magnam communionem: in
Christo enim omnis nostra beatitudo, quies et felicitas. Estque
praeterea purificationibus aptissimus; unde Apuleius: "Meque
ait —
protinus purificandi studio marino lavachro trado, septies sub-
mergo fluctibus capite"
; <et leprosus quoque mundandus in Lege
septies aspergebatur passeris sanguine>; et Helizaeus propheta, ut
scriptum habetur Regum libro quarto, ait leproso: "Vade et lavare
septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua et mundaberis"
; et
sequitur paulo post: "Et lavit se septies in Iordane iuxta sermonem
prophetae et mundatus est"
. <Estque numerus poenitentiae et
remissionis; hinc statuta septennis poenitentia pro quolibet peccato
iuxta Sapientis sententiam dicentis: "Et super peccatorem sep-
tuplum"
; septimo quoque anno fiebant remissiones et post quadra-
tum septenarium dabatur plena remissio, ut in Levitico legitur; sep-
tem petitionibus consummavit Christus orationem expiationis


pagina successiva »
 
p. 276