Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius
De occulta philosophia libri tres
nostrae; hinc et libertatis numerus nuncupatus, quia septimo anno
servus hebraeus libertatem sibi vendicabat. Estque divinis laudibus
accommodatissimus; unde ait Propheta: "Septies in die laudem dixi
tibi super iudicia iustitiae tuae"
. Dicitur etiam numerus ultionis,
sicut dicit Scriptura: "Septuplum ultio dabitur de Cain"
; et
Psalmista ait: "Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum"
;
hinc septem nequitiae apud Salomonem
et septem spiritus nequio-
res assumpti leguntur in Evangelio. Significat etiam praesentis cir-
culi tempus, quod septem dierum circulo peragitur. Estque Spiritui
Sancto sacer, quem septuplum iuxta eius dona propheta Esaias
describit, videlicet spiritum sapientiae et intellectus, spiritum con-
silii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et spiritum timoris
Domini, quos apud Zachariam legimus septem oculos Dei>. Septem
quoque sunt angeli, spiritus adstantes ante faciem Dei, ut legitur
apud Tobiam; et in Apocalypsi
septem lampades ardebant ante
thronum Dei et septem candelabra aurea et in medio eorum similis
filio hominis et habebat in dextra sua stellas septem; item spiritus
septem erant in conspectu throni Dei et septem angeli adstabant in
conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae; vidit quoque agnum
habentem septem cornua et septem oculos et vidit librum obsigna-
tum septem sigillis et cum apertum fuisset septimum sigillum, fac-
tum est silentium in coelo. Ex supradictis omnibus apparet sep-
tenarium inter caeteros numeros merito dici omnis efficaciae
plenissimum. <Habet praeterea septenarius magnam cum duo-
denario conformitatem: nam sicut tria et quatuor septem consti-
tuunt, sic ter quatuor duodecim reddunt, qui sunt numeri coelestium
planetarum et signorum ex eadem radice resultantes et per ternari-
um de divinitate, per quaternarium de inferiorum natura par-
ticipantes. Magna admodum est in Sacris Literis huius numeri prae
caeteris omnibus observantia magnaque et multiplicia eius mys-
teria; quorum multa e sacris eloquiis repetentes hic adnumerare
pagina successiva »
p. 277