BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 278

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


decrevimus: quibus facile constabit septenarium plenitudinem
quandam sacrorum mysteriorum significare. Legimus enim in
Genesi septimum diem quietis Domini, septimum ab Adam Enoch,
virum sanctum et pium, et alium etiam ab Adam septimum virum
nequam et digamum nomine Lamech. Item septima generatione
abolitum peccatum Cain, sicut scriptum est: "Septuplum punietur
Cain"
et: "Septem vindictas exolvet qui occiderit Cain"; ad quae
ibidem Magister historiae septem colligit fuisse peccata Cain. Item
septena et septena ex omnibus animalibus mundis introducta in
arcam Noė, similiter et de volatilibus; deinde post septem dies
pluisse Dominum super terram septimoque die ruptos omnes fontes
abyssi et inundasse aquas super terram. Item septem agnas Abra-
ham dedit Abimelech et septem annis servivit Iacob pro Lia et aliis
septem pro Rachel et septem diebus populus Israėl luxit mortem
Iacob. Praeterea septem boves et septem spicas, septem annos fer-
tilitatis et septem sterilitatis legimus ibidem. In Exodo vero septimo
die praecipitur sabbathum sabbathorum, requies sancta Domino,
quia septimo die ab opere quievit Dominus. Item septimo die ces-
savit orare Moses. Septimo die erit solennitas Domini, septimo
anno liber egredietur servus, septem diebus bos et ovis sit cum matre
sua, septimo anno dimittetur quiescere terra seminata sex annis,
septimus dies erit sanctum sabbathum et requies; septimus dies quia
sabbathi est vocabitur sanctus. In Levitico etiam septimus dies erit
celebrior et sanctior et septimi mensis primus dies erit sabbathum
memoriale; septem diebus offerentur holocausta Domino, septem
diebus celebrabuntur feriae Domini, septem diebus per annum
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Septimo
mense festa celebrabitis et habitabitis in tabernaculis septem diebus.
Septies asperget coram Domino qui tinxerit digitum in sanguine;
septies tinget in sanguine passeris mundatus a lepra; septem diebus
lavabitur aquis viventibus qui patitur fluxum sanguinis; septies
asperget digito in sanguine vituli; septies percutiam vos propter
peccatum. In Deuteronomio septem populi terram promissionis


pagina successiva »
 
p. 278