BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 280

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


consiliarios Artaxerxis et ibidem "septimo mense clanges buccina",
septimus mensis scenopegiae sub Esdra erat, dum filii Israėl erant
in civitatibus et septimi mensis primo die Esdras legit legem populo.
Et in Psalmis septies in die laudem dicit David, septuplum probatur
argentum, septuplum reddit vicinis nostris in sinu eorum. Et Salo-
mon ait septem columnas excidisse sibi sapientiam et septem viros
loquentes sententias, septem quae odit et detestatur Dominus, sep-
tem nequitiae in corde inimici, septem circunspectores, septem oculi
insipientes. Numerat Isaias septem dona Spiritus Sancti et septem
mulieres virum unum apprehendentes. Et apud Ieremiam septem
mentis mulierum concupiscentiae et septem filios peperit mater
quae infirmata est et defecit anima eius. In Ezechiele septem diebus
propheta moerens permansit. In Zacharia septem lucernae et septem
infusoria super caput candelabri et septem oculi discurrentes in
universam terram et septem oculi super unum lapidem et septimi diei
ieiunium vertitur in gaudium. Et in Michaea septem pastores su-
scitati sunt super Assyrios. Iam vero et in Evangeliis leguntur septem
beatitudines, septem virtutes quibus septem vitia opponuntur, sep-
tem petitiones orationis dominicae, septem verba Christi in cruce,
septem verba Mariae virginis, septem panes per Dominum distribu-
ti, septem sportae fragmentorum, septem fratres uxorem unam
habentes, septem discipuli Domini piscantes, septem hydriae in
Cana Galilaeae, septem irae quae Dominus hypocritis comminatur,
septem daemonia eiecta de muliere peccatrice et septem daemones
nequiores assumpti ab expulso; item septem annis fuit Christus
profugus in Aegypto et septima hora reliquit febris filium reguli. In
epistolis etiam canonicis describit Iacobus septem gradus sapientiae
et Petrus septem gradus virtutum. Et in Actibus numerantur septem
diaconi et septem discipuli electi per Apostolos. In Apocalypsi


pagina successiva »
 
p. 280