BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 281

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quoque multa sunt huius numeri mysteria: ibi enim leguntur sep-
tem candelabra, septem stellae, septem coronae, septem ecclesiae,
septem spiritus in conspectu throni, septem flumina Aegypti, sep-
tem sigilla, septem signacula, septem cornua, septem oculi, septem
spiritus Dei, septem angeli cum septem tubis, septem cornua draco-
nis, septem capita draconis quae septem habebant diademata; item
septem plagae et septem phyalae quas habet unus de septem angelis,
septem capita bestiae coccineae, septem montes et septem reges
sedentes super eos et septem tonitrua locuta sunt voces suas. Multas
praeterea vires habet hic numerus cum in naturalibus, tum in sacris
et ceremoniis, tum etiam in aliis: itaque huc referuntur septem dies,
septem planetae, septem Pleiades, septem aetates mundi, septem
mutationes hominis, septem artes liberales totidemque mechanicae
et totidem prohibitae, septem colores, septem metalla, septem fora-
mina in capite hominis, septem paria nervorum, septem montes in
urbe Roma, septem reges Romani, septem bella civilia, septem
sapientes tempore Ieremiae prophetae et septem sapientes Greciae;
item septem diebus ardebat Roma sub Nerone; per septem reges oc-
cisa sunt decem milia martyrum; septem fuere dormientes; septem
sunt Romae ecclesiae principales, totidem Gregorius construxit
monasteria, totidem sancta Felicitas peperit filios; septem constituti
sunt electores imperii et septem sunt actus solennes in Imperatore
coronando, septem testes requirunt leges in testamento, septem sunt
poenae civiles et septem canonicae et septem horae canonicae, sep-
ties salutat sacerdos in missa, septem sacramenta et septem ordines
clericorum et septem annorum puer potest ordinari ordine minori
et potest obtinere beneficium sine cura; septem sunt psalmi
poenitentiales et septem mandata secundae tabulae et septem horis
Adam et Eva fuerunt in Paradiso et septem sunt viri per angelum
praenuntiati antequam nascerentur, videlicet Ismaėl, Isaac, Sam-
son, Hieremias, Ioannes Baptista, Iacobus frater Domini et
Christus Iesus. Denique hic numerus et in bono et in malo omnium
est potentissimus; de hoc Linus vetustissimus poėta cecinit:
Septima cum venit lux, cuncta absolvere coepit
Omnipotens pater atque bonis est septima et ipsa.
Est etiam rerum cunctarum septima origo,
Septima prima eadem, perfecta et septima septem:
Unde etiam coelum stellis errantibus altum
Volvitur et circlis totidem circum undique fertur.
>


pagina successiva »
 
p. 281