BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 283

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De octonario et eius scala. Cap. XI

Octonarium vero vocant Pythagorici numerum iustitiae et plenitu-
dinis: primum, quia primus omnium dividitur in numeros pariter
pares, videlicet in quatuor; divisio quoque ipsa in bis bina eadem ra-
tione contexitur, videlicet per bis bina bis, et propter hanc divisionis
aequalitatem iustitiae sibi nomen inolevit. Alterum vero, videlicet
plenitudinis nomen, accepit propter corporeae soliditatis contex-
tum: primus siquidem solidum corpus efficit. <Hinc Orphei institu-
tum per octo numina iurantis, sicubi divinam iustitiam obtestari
vellet, quorum nomina haec: Ignis, Aqua, Terra, Coelum, Luna,
Sol, Phanes et Nox. Octo quoque sunt duntaxat coelorum visibiles
spherae corporalisque naturae proprietas per illum nobis si-
gnificatur, quam Orpheus in octonario hymnorum maritimorum
complexus est. Estque hic numerus dictus etiam numerus foederis
et circuncisionis, quae Iudaeis octavo die fieri praecepta est. Octo
etiam erant in Vetere Lege ornamenta sacerdotis, videlicet foemina-
lia, tunica, cingulus, tyara, stola talaris, superhumerale, rationale,
lamina aurea. Pertinet etiam hic numerus ad aeternitatem et mundi
consummationem, quia subsequitur septenarium, qui temporis
symbolum est; hinc etiam hic numerus beatitudinis est: tot enim
beatitudinis gradus docet Christus apud Matthaeum. Dicitur etiam
numerus salutis et conservationis: tot nanque animae in arca Noė
salvae factae sunt a diluvio aquarum. Iam quoque et octo fuerunt
filii Iesse, a quibus David fuit octavus; item Zacharias, Iohannis
pater, octavo die recepit loquelam. Hunc numerum Dionysio
sacrum perhibent, qui octavo mense in lucem editus est, in cuius
sempiternum testimonium Naxos, insula illi dicata, hanc praeroga-
tivam obtinuit, ut solae Naxiae mulieres octavo mense salubriter
pariant foetusque vitales edant, cum ubique fere gentium omnes sic
geniti intereant et etiam matres manifesto versent in periculo.>


pagina successiva »
 
p. 283