BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 285

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De novenario et eius scala. Cap. XII

Novenarius numerus Musis sacer, coelestium sphaerarum
divinorumque spirituum ordini adiumento: hinc novem sunt
sphaerae mobiles et secundum illas novem sunt Musae, scilicet Cal-
liope, Urania, Polymnia, Terpsichore, Clio, Melpomene, Erato,
Euterpe, Thalia, quae quidem Musae novem sphaeris novem sunt
adcommodatae, ita ut prima referat supremam sphaeram, quam vo-
cant Primum Mobile, et sic gradatim descendendo secundum scrip-
tum ordinem usque ad ultimam, quae referat sphaeram Lunae, ita
scilicet: Calliope adcomodatur Primo Mobili, Urania stellato
coelo, Polymnia Saturno, Terpsichore Iovi, Clio Marti, Melpo-
mene Soli, Erato Veneri, Euterpe Mercurio, Thalia Lunae. Novem
quoque sunt angelorum beatorum ordines, scilicet Seraphim,
Cherubim, Throni, Dominationes, Virtutes, Potestates, Principa-
tus, Archangeli, Angeli, <quos per novem lapides figurat Ezechiel,
qui sunt sapphirus, smaragdus, carbunculus, berillus, onyx,
chrysolithus, iaspis, topazius, sardius. Habet etiam hic numerus
magnum et occultum crucis sacramentum: nam hora nona dominus
noster Iesus Christus emisit spiritum; novemque diebus antiqui
mortuos funerabant totidemque annis dicunt Minoa in spelunca a
Iove leges accepisse: unde hic numerus ab Homero praecipue obser-
vatus est, ut quando leges condendae aut responsa danda aut
saevitura clades. Astrologi etiam annos enneaticos, hoc est
novenarios, in hominum aetatibus non secus atque septenarios,
quos climactericos vocant, observant, notabili mutatione insignes.
Aliquando tamen notam imperfectionis et incompletionis habet,
quod ad denarii non pertingat perfectionem, sed unitate minor citra
illum deficiat, sicut super Evangelio de decem leprosis interpretatur
Augustinus. Nec vacat mysterio longitudo novem cubitorum Og
regis Basan, qui typus est diaboli.>


pagina successiva »
 
p. 285