BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 300

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Arithmetica inquiens: "Digiti vero virginis recursantes et quadam
incomprehensae mobilitatis scaturigine vermiculati, quae mox in-
gressa septingentos decem et septem numeros complicatis digitis
Iovem salutabunda surrexit; tum Philosophia, ut Tritonidem prop-
ter adstabat, quid numero tali Arithmetica intulisset exquirit; cui
Pallas: Proprio — inquit — Iovem nomine salutavit"
. Ut ergo haec
melius intelligantur, placuit illa ex traditione Bedae hic subiungere;
inquit itaque: "Cum dicis 'unum' minimum in leva digitum in-
flectens in medium palmae locum figes; cum dicis 'duo' secundum
a minimo inflexum ibidem impones; cum dicis 'tria' tertium
similiter inflectes; cum dicis 'quatuor' itidem minimum levabis;
cum dicis 'quinque' secundum a minimo similiter eriges; cum dicis
'sex' tertium nihilominus levabis, eo solo qui medicus appellatur in
medium palmae fixo; cum dicis 'septem' minimum solum supra
palmae radicem, caeteris interim levatis, impones; iuxta quem cum
dicis 'octo' medicum; cum dicis 'novem' medium e regione com-
pones; cum dicis 'decem' unguem indicis in medio figes articulo pol-
licis; cum dicis 'viginti' summitatem medii digiti inter nodos pollicis
et indicis arcte figes; cum dicis 'triginta' ungues indicis et pollicis
blando coniunges amplexu; cum dicis 'quadraginta' interiora polli-
cis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus duntaxat erectis;
cum dicis 'quinquaginta' pollicem exteriore articulo instar graecae
literae gamma curvatim ad palmam inclinabis; cum dicis 'sexa-
ginta' pollicem ut supra curvatim indice circumflexo diligenter a
fronte praecinges; cum dicis 'septuaginta' indicem ut supra circum-
flexum pollice in longum tenso implebis, ungue illius duntaxat erec-
to trans medium indicis articulum; cum dicis 'octaginta' indicem ut
supra circunflexum pollice in longum extenso implebis, ungue
videlicet illius in medium indicis articulum fixo; cum dicis 'nonagin-
ta' indicis inflexi unguem radici pollicis erecti configes: hactenus in
laeva. Centum vero in dextra, quomodo in leva decem facies;
ducenta in dextra, quomodo viginti in leva sinistraque manu; duo
milia in dextra, quomodo duo in leva et cetera usque ad novem
milia. Porro 'decem milia' cum dicis levam in medio pectoris supi-
nam appones, digitis tantum in coelum erectis; 'viginti milia' cum
dicis eandem pectori expansam late superpones; 'triginta milia' cum
dicis eadem prona, sed erecta pollicem cartilagini medii pectoris
immittes; 'quadraginta milia' cum dicis eandem in umbilico


pagina successiva »
 
p. 300