BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 90

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


siccus, terra sicca et frigida, aqua frigida et humida, aër humidus
et calidus atque hoc modo secundum duas qualitates contrarias
elementa sibi contraria sunt, ut ignis aquae et terra aëri. Adhuc
secundum alium modum elementa sibi opponuntur: nam quaedam
gravia sunt, ut terra et aqua, et alia levia, ut aër et ignis,
quamobrem priora passiva, posteriora vera activa Stoici nuncupa-
runt. Proinde adhuc Plato,secundum alium modum distinguens,
tres unicuique assignat qualitates, igni videlicet acuitatem, rarita-
tem et motum, terrae autem obtusitatem, densitatem et quietem; et
secundum has qualitates contraria sunt elementa ignis et terra; reli-
qua autem elementa ab illis qualitates mutuant, ita ut aër duas
accipiat qualitates ignis (raritatem et motum) atque unam terrae
(videlicet obtusitatem), contra aqua duas quidem terrae (obtusita-
tem et densitatem) et unam ignis (videlicet motum). Sed ignis aëre
duplo rarior, triplo mobilior, quadruplo acutior; aër autem duplo
acutior aqua, triplo rarior, quadruplo mobilior; proinde aqua duplo
acutior terra, triplo rarior, quadruplo mobilior: quemadmodum
itaque se habet ignis ad aërem, sic aër ad aquam et aqua ad terram
rursusque sicut terra ad aquam, sic illa ad aërem atque hic ad
ignem. Atque haec est radix et fundamentum omnium corporum,
naturarum, virtutum et operum mirabilium et qui has elementorum
qualitates et eorundem mixtiones cognoverit facile perficiet opera
miranda atque stupenda eritque consummatus in magia naturali.>

<De triplici elementorum ratione consideranda. Cap. IV>

<Quatuor itaque quae diximus sunt elementa, sine quorum notitia
perfecta nullum in magia producere possumus effectum. Sunt autem
singula triplicia, ut sic quaternarius compleat duodenarium et, per
septenarium in denarium progrediens, ad supremam unitatem,
unde omnis virtus et mirabilis operatio dependet, fiat progressus.
Primo igitur ordine elementa pura sunt, quae nec componuntur,
nec mutantur, nec patiuntur commixtionem, sed incorruptibilia


pagina successiva »
 
p. 90