BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 306

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



Ad quorum exemplum et in reliquis compositis procedendum est;
atque haec de notis numerorum hactenus satis sint.>

<Qui numeri literis attribuantur atque de divinatione per eosdem. Cap. XX>

<Tradunt Pythagorici, adsentiunt Aristoteles et Ptolomaeus ipsa
literarum elementa certos quosdam divinosque possidere numeros,
per quos ex propriis rerum nominibus in summam collectos de rebus
occultis futurisque eliciamus sententiam; unde hanc divinationis
speciem 'arithmantiam' vocant, quia videlicet per numeros fit, sicut
de illa meminit Terentianus in his versibus:
Et nomina tradunt ita literis peracta
Haec ut numeris pluribus illa sint minutis
Quandoque subibunt dubiae pericla pugnae
Maior numerus qua steterit favere palmam
Praesagia laeti minima patere summa.
Sic et Patroclum Hectorea manu perisse,
Sic Hectora tradunt cecidisse mox Achilli.

Ait etiam Plinius Pythagorae inventis datum impositivorum nomi-
num imparem vocalium numerum clauditates oculorumve orbita-
tem ac similes casus, si sint, dextris adsignare partibus, parem vero
numerum laevis
; docuitque Alchandrinus philosophus quomodo ex
literarum numeris etiam natorum horoscopia dominatricesque stel-
las invenire poterimus, quisque inter virum et uxorem prior mori-
turus sit aut supervicturus caeterorumque operum nostrorum
prosperos infoelicesve eventus: eiusque traditiones hic subiungere
libuit, etiam a Ptolomaeo astrologo non improbatas. Sed qui numeri
singulis literis deputentur superius in graecis et hebraicis ostendi-


pagina successiva »
 
p. 306