BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 308

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


literarum et nominum veritas originem ducit, quae non casu sed
certa (licet nobis ignota) ratione instituta sunt. Hinc Ioannes in
Apocalypsi ait: "Qui habet intellectum, computet numerum nominis
bestiae, qui est numerus hominis"
. Haec tamen non de illis nomini-
bus, quae dissonans discrepantia nationum ac diversi gentium ritus
pro locorum causis cultibusque hominibus imposuerunt, sed quae
nascenti cuilibet ab ipso coelo syderea compaginatione inspirata
sunt quaeque ex cuiusque genesi elicere Hebraeorum mecubales
atque Aegyptiorum sapientes olim docuerunt. >

<Qui numeri quibus diis sacri sunt et qui quibus elementis adscripti. Cap. XXI>

<Iam vero etiam et elementis et coelestium numinibus sacratos
numeros Pythagorici dedicarunt: nam aėri octonarium, igni tetrac-
tyn, terrae senarium, aquae duodenarium assignarunt. Praeterea
competit unitas Soli, qui unicus stellarum rex est, in quo "posuit
Deus tabernaculum suum"; hanc etiam Iovis esse idealis illius intel-
lectualisque speciei vis causativa testatur, qui idem caput et pater est
deorum, sicut monas principium et parens numerorum. Dualitas
vero datur Lunae, quae secundum luminare est et animam mundi
figurat, vocaturque Iuno, quod inter eam et monadem prima con-
iunctio est consortiumque consimile; datur et Saturno et Marti,
duabus apud astrologos infortunis. Sic ternarius competit Iovi, Soli
et Veneri, tribus videlicet fortunis, et deputatur Vestae et Hecatae
et Dianae; hinc dicunt:
Tergeminam Hecaten, tria virginis ora Dianae;
trias ergo dedicata est huic virgini, quam dicunt "coelo Ereboque
potentem"
. Quaternarius ipse Solis est, qui eo numero coeli car-
dines constituit temporaque discernit; deputatur etiam Cyllenio,


pagina successiva »
 
p. 308