BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 91

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sunt et non a quibus, sed per quae omnium naturalium rerum vir-
tutes producuntur in effectum; virtutes illorum a nullo explicari pos-
sunt, quia in omnia possunt omnia: haec qui ignorat ad nullam
mirabilium effectuum operationem pertingere potest. Secundi ordi-
nis elementa composita sunt, multiplicia et varia et impura, redu-
cibilia tamen per artem ad puram simplicitatem; quibus tunc ad
suam simplicitatem reversis, virtus est super omnia complementum
dans omnium operationum occultarum et operationum naturae: et
haec sunt fundamentum totius magiae naturalis. Tertii ordinis
elementa haec primo et per se non sunt elementa, sed decomposita,
varia, multiplicia et inter se invicem permutabilia; ipsa sunt infalli-
bile medium, ideoque vocantur media natura, sive anima mediae
naturae: paucissimi sunt qui illorum profunda mysteria intelligant.
In ipsis per certos numeros, gradus et ordines est consummatio om-
nis effectus in quacunque re naturali, coelesti et supcrcoelesti;
miranda sunt et plena mysteriis quae operari possunt in magia tam
naturali quam divina: per ipsa enim omnium rerum ligationes,
etiam solutiones et transmutationes et futurorum cognitio et
praedictio, etiam malorum daemonum exterminatio et bonorum
spirituum conciliatio ab illis descendit. Sine his igitur triplicibus
elementis eorundemque cognitione nemo confidat se in occultis
magiae et naturae scientiis quicquam posse operari; quicunque
autem haec in illa, impura in pura, multiplicia in simplicia reducere
noverit, eorundemque naturam, virtutem, potestatem in numero,
gradibus et ordine sine divisione substantiae discernere sciverit, is
facile obtinebit omnium naturalium rerum et coelestium secretorum
scientiam et operationem perfectam.>

<De mirabilibus ignis ac terrae naturis. Cap. V>

<Ad omnium mirabilium operationum, ait Hermes, duo sufficiunt,
ignis et terra: haec est patiens, ille agens. Ignis, ut ait Dionysius,
in omnibus et per omnia clare venit et removetur, omnibus


pagina successiva »
 
p. 91