BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 324

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


nica compositione constare harmonicisque tonis atque motibus
cuncta gubernare ac efficere. Verum cantus quam instrumentalis
sonus plus potest, quatenus praeter harmonicum concentum ex men-
tis conceptu ac imperioso phantasiae cordisque affectu proficiscens
simulque cum aėre fracto ac temperato aėreum audientis spiritum,
qui animae atque corporis vinculum est, motu facile penetrans, af-
fectum animumque canentis secum transferens, audientis affectum
movet affectu, phantasiam afficit phantasia, animum animo pulsat-
que cor et usque ad penetralia mentis ingreditur, sensim quoque
mores infundit; movet praeterea membra atque sistit corporisque
humores. <Hinc in movendis affectibus tantum confert harmonia,
ut non modo naturalis sed etiam artificialis et vocalis vim animis at-
que corporibus inferant. Necesse est autem omnes concentus ex con-
venientibus fundamentis procedere, sive in fidibus, sive in fistulis,
sive in vocibus sint, si unum debeant convenire: neque enim rugi-
tum leonum, mugitum boum, hinnitum equorum, ruditum asini,
grunnitum porci quis convenire faciet, nec ex lupi et agni nervis fac-
tae fides in consonantiam aliquam deduci possunt, quia eorum dis-
sona sunt fundamenta. Conveniunt tamen multorum hominum
voces variaeque, quia unicum secundum speciem est ipsis funda-
mentum; conveniunt et multae aves, quia unicum illis propinquum
genus et a superis symbolum; conveniunt et artificialia instrumenta
et cum vocibus naturalibus, quia utrobique similitudo aut vera et
expressa aut per analogiam quandam. Omnis autem concentus
sonorum aut vocum est: sonus spiritus est, vox est sonus et spiritus
animatus, sermo est spiritus cum sono et voce aliquid significante
prolatus, cuius spiritus cum sono et voce ex ore procedit. Chalcidius
ait vocem ex penetrali pectoris et cordis gremio mitti nitente spiritu,
qua nervis obsitus limes interiectus cor a pulmone secernit ut-
roque et vitalibus caeteris, quo faucium angustias pulsante forman-
teque lingua et caeteris vocalibus organis articulatos edi sonos,
sermonis elementa, quo quidem interprete mentis arcani motus


pagina successiva »
 
p. 324