BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 325

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aperiantur. Verum Lactantius ait vocis rationem admodum ob-
scuram esse, ut non sit comprehensum quomodo fiat aut quid sit
omnino. Tota denique musica in voce et sono et auditu posita est.
Sonus sine aëre audibilis fieri non potest, qui quum adeo necessarius
sit auditui aër, tamen ut aër per se non est audibilis nec ullo sensu
attingi potest, nisi per accidens; neque enim visus videt illum nisi
coloratum, nec auditus nisi sonantem, nec odoratus nisi olentem,
nec gustus nisi sapidum, nec tactus nisi calidum aut frigidum aut
eiusmodi; itaque licet sonus sine aëre non fiat, non tamen est sonus
de natura aëris, nec aër de natura soni, sed corpus vitae spiritus no-
stri sensitivi existit aër et non est naturae alicuius obiecti sensibilis,
sed simplicioris et altioris virtutis. Oportet autem animam sensiti-
vam aërem vivificare sibi coniunctum et in vivificato et coniuncto
spiritui aëre sentire species obiectorum in actu positos idque in aëre
vivo: sed in diaphano et subtili species visibiles, in communi audi-
biles, in grossiori species aliorum sensuum.>

De convenientia eorum cum coelestibus et qui concentus quique soni singulis
stellis respondent. Cap. XXVI


Caeterum nunc scias quod ex planetis septem Saturnus, Mars atque
Luna plus vocis habent quam concentus: habet autem Saturnus
voces tristes, raucas, graves, tardas <et veluti ad centrum coartatos
sonos>; Mars vero asperas, acutas, minaces, veloces, iracundas;
inter has Luna observat medias. Iupiter vero, Sol, Venus atque Mer-
curius possident concentus: habet tamen Iupiter concentus graves,
constantes, intentos, suaves, hilares et iucundos; Sol venerabiles,
intentos, puros et cum gratia dulces; Venus autem lascivos, luxo-
riosos, molles et voluptuosos <et in circunferentia dissolutos dilata-
tosque>; Mercurius vero habet concentus remissiores, multiplices et
cum quadam strenuitate laetos et iucundos. Ex particularibus vero
concentibus et proportionatis tonus Musis novem obtemperat;
Iupiter habet gratiam vocis octavae simul et quintae, scilicet


pagina successiva »
 
p. 325