BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 327

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Dat hypocorda sequens phrygium, quem parturit ipsa
Calliope, interpres parturit ipse deum.
Tertius ostendit hypolydae exordia nervus,
Terpsichore occurrit, ordinat alma Paphis.
Melpomene et Titan statuunt mihi crede modum, qui
Dicitur in quarto dorius esse loco.
Vult Erato quintum phrygio perscribere nervum,
Mars quoque non pacem, praelia semper amans.
Lydius Euterpes Iovis et modulamen habebit,
Dulce tenens iussit sexta quod esse fides.
Septeno Saturnus agit Polymnia nervum,
Principium mixolydius unde capit.
Uraniae octavam dum perscrutatur amicam,
Versat hypermixolydius arte polum.

Nonnulli etiam coelorum concentus ex eorundem ad invicem dis-
tantia rimantur; nam id spatium quod a terra ad Lunam interiacet,
videlicet centum et viginti sex milia stadiorum italicorum, toni in-
tervallum facit; a Luna autem ad Mercurium dimidium illius spatii
facit semitonium; tantundem ab illo ad Venerem facit aliud semito-
nium; inde vero ad Solem triplum quasi tonum et dimidium statuit
diapente; a Luna autem ad Solem duplum cum dimidio, faciens dia-
tessaron; a Sole vero ad Martem rursus tantum est intervalli quan-
tum a terra ad Lunam, faciens tonum; inde ad Iovem dimidium
illius, aliud faciens semitonium; tantundem ab illo ad Saturnum,
etiam constituens semitonium; a quo ad stellatum orbem ķterum
semitonii spatium interiacet: est itaque a Sole ad coelum stellatum
diastema diatessaron duorum tonorum cum dimidio; a terra autem
perfectum diapason sex tonorum integrorum. Iam vero etiam ex
proportione motuum planetarum ad invicem et cum octavo coelo
resultat harmonia omnium suavissima: est autem proportio motuum
Saturni ad Iovem dupla sesquialtera, Iovis ad Martem sescupla,
illius ad Solem, Venerem et Mercurium, qui pariter iter perfi-
ciunt, proportio dupla, illorum ad Lunam duodecupla, Saturni
vero ad stelliferum orbem millecupla et ducentupla — si verum sit
quod ait Ptolomaeus, coelum illud moveri contra Primum Mobile
in centum annis gradu uno. Motu itaque proprio Lunae motus
velocior est et acutiorem sonum facit stellato orbi, qui omnibus
tardior sonum gravissimum facit; sed motu violento qui est Primi


pagina successiva »
 
p. 327