BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 92

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


lucidus est, simul et occultus incognitusque ipse, quando per
seipsum est non accedente materia in qua propriam manifestet
actionem; immensus est et invisibilis, per seipsum potens ad actio-
nem propriam, mobilis, tradens seipsum omnibus quodam modo
proximantibus, renovativus, naturae custodia, illuminativus cir-
cumvelatis splendoribus, incomprehensus, clarus, discretus, resi-
liens, sursum ferens, acute means, excelsus, non receptus contume-
lia minorationis, semper motus movens alterum, comprehendens
incomprehensus, non indigus alterius, latenter crescens a seipso et
ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem, activus,
potens, simul omnibus praesens invisibiliter; neglectus esse non
patitur, ad certa autem, sicut quaedam vindicta, generaliter et
proprie subito reducens in rationem, incomprehensibilis, impal-
pabilis, non minutus, in omnibus ditissimus suimet traditionibus.
Immensa et improba rerum naturae portio ignis est, ut ait Plinius,
et in quo dubium sit plura absumat an pariat
. Ignis ipse unus est et
per omnia penetrans, ut aiunt Pythagorici, sed in coelo dilatatus,
collustrans, in inferno vero coarctatus, tenebrosus et crucians, in
meditullio de utroque participans: ignis itaque in se unus, in
recipiente multiplex et in diversis diversa nota distributus, ut apud
Ciceronem testatur Cleanthes. Est itaque ignis hic adventitius, quo
utimur; est in lapidibus, qui ictu chalybis excutitur; est in terra,
quae ex refossione fumat; est in aquis, qui fontes et puteos calefacit;
est in profundo mari, quod ventis agitatum tepescit; est in aėre,
quem saepe fervescere videmus; et animalia quaeque et viventia
omnia et vegetantia calore nutriuntur; et omne quod vivit, propter
inclusum ignem vivit. Superni ignis propria sunt calor omnia
foecundans et lux omnibus vitam tribuens; inferni ignis propria sunt
ardor omnia consumens et obscuritas cuncta sterilitate complens.
Fugat itaque coelestis et lucidus ignis tenebrosos daemones, fugat et
hic noster ligneus eosdem, quatenus habet simulachrum et vehicu-
lum lucis illius superioris; quin et illius qui ait: ''Ego sum lux
mundi"
, qui verus ignis est, pater luminum, a quo omne datum


pagina successiva »
 
p. 92