BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 339

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sanguinis octo, phlegmatis quatuor, cholerae duo, melancholiae
unum, ut utrobique per ordinem sit proportio dupla, sed primi ad
tertium et secundi ad quartum quadrupla, primi autem ad ultimum
octupla. Dioscorides tradidit cor hominis in primo anno pondus ha-
bere drachmarum duarum, in secundo quatuor et inde pro cursu
pari in annum quinquagesimum habere centum drachmarum pon-
dus, a quo decrementa rursus ad aequilibrium supputentur, quae
ambitu peracto ad metam redeant eandem, nec superesse spatia vi-
tae eius visceris dilapsu: ex qua ratione centum annorum hominum
vitam circumscripsit; et hanc etiam Aegyptiorum haeresim fuisse
testatur Plinius. Ipsi etiam humanorum membrorum motus coeles-
tibus motibus correspondent et habet quisque homo in se motum
cordis sui, qui Solis motui respondens, per arterias in totum corpus
diffusus, et annos et menses et dics et horas et momenta nobis certis-
sima regula indicat. Compertus praeterea est per anatomistas ner-
vus quidam circa micham, qui tractus sic cuncta hominis membra
movet, ut singula propriis motibus moveantur; cuiusmodi tractu
putat Aristoteles a Deo etiam mundi membra moveri. Et sunt in col-
lo duae venae, quae in iugulo ubi scinduntur, caput subeunt, quibus
foris valide apprehensis, mox collabuntur homines sensibus ereptis,
quousque remittantur. Ipse itaque mundi aeternus opifex, missurus
animum in corpus velut domicilium, prius id atque eo dignum
metitur hospitium nobilissimumque animum etiam specioso cor-
pore condonat; quod tunc etiam animus ipse, divinitatis suae con-
scius, pro habitu suo sibi adfingit atque adornat. Hinc Aethiopum
populi qui Gymnosophistarum sapientia regebantur (quod testatur
Aristoteles) reges sibi non ex his qui fortissimi et opulentissimi es-
sent creabant, sed eos tantum qui forma essent pulcherrimi atque
praestantissimi, quippe quoniam animorum magnidecentiam ex
corporis effigie sese vicissim intueri posse arbitrabantur. Quod con-
siderantes multi admodum tum veteres, tum recentiores philosophi,
qui abditarum in ipsa naturae maiestate causarum secreta rimati
sunt, ausi sunt asserere nullum corporis vitium evenire nullamque
disproportionem corpori inesse, quae non etiam animi vitium in-
temperantiaque sequatur, quia certum sit alterum alterius officio
vicissim crescere et coalescere atque operari.>


pagina successiva »
 
p. 339