BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 345

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


plurimi procedant effectus, attribuuntur tamen planetis, cum quia
nobis vicinioribus magisque distinctis et cognitis, tum quia ipsi exe-
quuntur quaecunque superiores stellae influunt.>

<De Sole et Luna eorumque magicis rationibus. Cap. XXXII>

<Coelorum et omnium quae sub coelo sunt corporum administratio-
nem Sol et Luna sortiti sunt: Sol elementalium omnium virtutum
dominus et Luna virtute Solis domina generationis, augmenti et
decrementi. Hinc ait Albumasar per Solem et Lunam vitam cunctis
infundi, quos iccirco Orpheus vivificos coeli oculos appellat. Sol
omnibus lumen a seipso dat et omnibus copiose largitur non solum
in coelo et aėre, sed etiam in terra et intimis profundis abyssi; quic-
quid habemus boni, ut ait Iamblichus, habemus a Sole
vel ab ipso
solo vel ab ipso per alia. Heraclitus Solem coelestis luminis fontem
appellat et multi Platonicorum mundi animam in Sole principaliter
collocarunt, ut quae globum Solis totum implens, radios suos un-
dique quasi spiritum effundit per omnia, vitam, sensum et motum
ipsi universo distribuens. Hinc veteres physici Solem ipsum cor coeli
appellaverunt et Chaldaei illum medium planetarum posuerunt;
Aegyptii etiam illum in medio mundi collocarunt, puta inter duos
mundi quinarios, nempe supra Solem planetas quinque collocant,
sub Sole autem Lunam et quatuor elementa. Ipse inter reliqua
sydera est imago et statua summi principis, utriusque mundi terres-
tris et coelestis vera lux atque ipsius Dei exactissimum simulachrum,
cuius essentia Patrem, splendor Filium, calor Spiritum Sanctum
resignant adeo ut non habeant Academici aliquid per quod divinam
essentiam expressius monstrare possint. Tanta consonantia Deo
respondet ut Plato eum vocet conspicuum Dei filium; et Iamblichus
illum imaginem divinae intelligentiae appellat et noster Dionysius
illum perspicuam Dei statuam vocat. Ipse tanquam rex sedet in
meditullio aliorum planetarum, luce, magnitudine, pulchritudine


pagina successiva »
 
p. 345