BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 346

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


omnes excellens, omnes illuminans virtutemque illis ad inferiora
quaeque disponenda distribuens gressusque eorum regulans et dis-
ponens adeo ut inde motus eorum dicant diurni vel nocturni, meri-
dionales vel aquilonares, orientales aut occidentales, directi vel re-
trogradi; et sicut ipse suo lumine fugat tenebras noctis, ita etiam
quascunque tenebrarum potestates, de quibus legitur in Iob: "Cum
primum apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis"
; et Psal-
mista, loquens de catulis leonis quaerentibus a Deo devorandi licen-
tiam, infert: "Ortus est Sol et congregati sunt et in cubilibus suis
collocabuntur"
; quibus fugatis, sequitur: "Exibit homo ad opus
suum"
. Sol itaque cum mediam mundi regionem teneat atque ut in
animantibus universo corpori ipsum cor, sic coelo et mundo praeest
Sol, in ipsum universum mundum et quae in eo sunt imperium
habens, ipse temporum autor a quo dies et annus, frigus et calor
caeteraeque temporum qualitates et, ut ait Ptolomaeus, cum in ali-
cuius stellae locum devenerit illius vim excitat quam in aėre habet:
ut cum Marte calorem, cum Saturno frigus ipsumque hominis spi-
ritum animumque disponit; unde ab Homero dicitur et ab Aristotele
comprobatur tales motus inesse menti quales singulis diebus Sol
planetarum princeps ac moderator adferat. Luna autem terris fini-
tima, receptaculum omnium coelestium influxuum, cursus sui per-
nicitate singulis mensibus Soli caeterisque planetis et stellis coniun-
gitur et velut stellarum omnium uxor facta, stellarum foecundissima,
Solis caeterorumque planetarum atque stellarum radios et influxus
quasi foetum suscipiens, inferiori mundo sibi vicino velut parturiens
edit. Omnes enim stellae in ipsam influunt ultimam suscipientem;
quae deinceps omnium superiorum influxus inferioribus commu-
nicat terrisque refundit manifestiusque ipsa prae caeteris haec inferi-
ora disponit motusque eius magis sensibilis est ex familiaritate et
propinquitate quam habet nobiscum et tanquam medium inter ut-
raque superiora et inferiora istis omnibus communicat. Ideoque mo-
tus eius prae caeteris observandus est, quasi omnium conceptuum
parentis, quos ipsa his inferioribus varie explicat pro varia sua com-
plexione, motu, situ et aspectibus ad planetas caeteraque sydera


pagina successiva »
 
p. 346