BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 93

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


optimum venit, splendorem ignis sui emittens et communicans
primo Soli et caeteris coelestibus corporibus et per haec, tanquam
per media instrumenta, illum in hunc ignem nostrum influens.
Sicut ergo tenebrarum daemones in tenebris ipsis robustiores sunt,
sic boni daemones, qui sunt angeli lucis, incrementa suscipiunt a
luce, non solum divina, solari et coelesti, sed etiam eius qui apud nos
est ignis. Hinc primi religionum et ceremoniarum sapientissimi in-
stitutores orationes et psalmodias et sacra quaeque non nisi accensis
luminibus fienda decreverunt; hinc illud Pythagorae symbolum:
"Ne loquare de Deo absque lumine"; iusseruntque ad fugandos
malos daemones apud cadavera mortuorum lumina accendi et ignes
nec illa amoveri quousque, perfectis sacro ritu expiationibus, terra
condantur. Ipseque Omnipotens in Veteri Lege exquirebat omnia
sua sacrificia igne offerri atque ut in altari semper ignis arderet,
quem etiam apud Romanos Vestae sacerdotes perpetuum servabant
custodiebantque.
Omnium autem elementorum basis et fundamentum terra est:
ipsa enim est obiectum, subiectum et receptaculum omnium radio-
rum influxuumque coelestium. Ipsa in se continet omnium rerum
semina seminalesque virtutes, ideo ipsa dicitur animalis, vegetalis et
mineralis: quae, ab omnibus reliquis elementis ac coelis foecundata,
omnium ex seipsa est gignitiva. Ipsa est receptiva omnium foecun-
ditatum et veluti prima parens etiam omnium pullulativa, centrum
et fundamentum et mater omnium. Tolle de illa quantumcunque
secreta, lota, depurata, subtiliata: si dimiseris aliquandiu sub divo,
mox coelestibus viribus foecundata et praegnans, ex seipsa producet
plantas, producet vermiculos et animalia, producet lapillos luci-
dasque metallorum scintillas. In ea sunt secreta maxima, si quando
fuerit per artificium ignis purgata et ad simplicitatem suam congrua
lotione reducta; ipsa est prima creationis nostrae materia et
restaurationis ac conservationis nostrae verissima medicina.>


pagina successiva »
 
p. 93