BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


diversis; et licet ab omnibus stellis vires suscipiat, potissime tamen
a Sole, quoties illi coniungitur, vivifica virtute repletur ac pro illius
intuitu complexionem mutuatur: nam in prima quarta, ut tradunt
Peripatetici, calida est et humida, in secunda calida et sicca, in tertia
frigida et sicca, in quarta frigida et humida. Et licet ipsa sit syderum
infima, superiorum tamen conceptus omnes explicat: ab ea enim in
coelestibus incipit rerum series quam Plato vocat catenam auream,
qua unaquaeque res aut causa alteri connexa a superiori dependet
quousque deveniatur ad supremam omnium causam, a qua pendent
omnia. Hinc est quod absque ipsa Luna intermedia vim superiorum
attrahere omnino nequeamus; unde iubet Thebit ad captandam
alicuius stellae virtutem accipiendum esse lapidem et herbam illius
stellae, quando Luna eandem stellam aut feliciter subit aut feliciter
aspicit. >

<De XXVIII mansionibus Lunae earundemque viribus. Cap. XXXIII>

<Et quoniam Luna vigintiocto dierum spatio totum Zodiacum
metitur, hinc est quod Indorum sapientes et vetustissimi astrologi
octo et viginti mansiones Lunae concesserunt; quae, in octava
sphaera fixae, a diversis earundem syderibus et stellis quae in eis
continentur, ut inquit Alpharus, diversas proprietates et nomina
sortiuntur; quas dum Luna peragrat alias et alias sortitur potestates
atque virtutes. Mansionum autem illarum iuxta sententiam Abra-
hami unaquaeque duodecim gradus, unum et quinquaginta minuta
et vigintisex fere secundas complectitur; quarum nomina simul at-
que earundem initia in Zodiaco octavae spherae sunt haec. Prima
vocatur Alnath, hoc est Cornua Arietis; initium eius est a capite
Arietis octavae sphaerae; facit ad itinera et discordiam. Secunda dic-
ta est Allothaim sive Albochan, hoc est Venter Arietis; et initium
eius ab eiusdem signi gradu duodecimo, minuto quinquagesimo
primo, secunda vigesima secunda completis; confert ad inveniendos
thesauros, ad retentionem captivorum. Tertia vocatur Acho-
amazone sive Athoraye, id est Pluviales sive Pleiades; initium eius


pagina successiva »
 
p. 347