BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 351

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


distribuuntque deinde horas illas singulas singulis planetis secun-
dum ordinem successionis eorum, dando primam semper horam
diei ipsius diei domino, deinde singulis per ordinem usque in finem
viginti quatuor horarum. Et in hac distributione adsentiunt illis
magi, sed in horarum partitione dissentiunt aliqui, dicentes quod
ortus occasusque intercapedo in aequales partes dividenda non est
quodque horae illae ideo inaequales dictae non sunt quia diurnae ad
nocturnas inaequales sunt, sed quia diurnae et nocturnae singulae
etiam ķnter se inaequales sunt. Habet ergo inaequalium sive
planetariarum horarum partitio aliam a magis observatam men-
surae suae rationem, quae talis est: quippe sicut in horis artificiali-
bus, quae semper sibi coaequales sunt, ascensiones quindecim gra-
duum in aequinoctiali unam constituunt horam artificialem, ita
etiam in horis planetariis ascensiones quindecim graduum in eclyp-
tica constituunt unam horam planetariam sive inaequalem, quarum
mensuram inquirere et invenire oportet ex tabulis ascensionum
obliquarum uniuscuiusque regionis.>

Quomodo res quaeque artificiales, ut imagines et sigilla similiaque, virtutem
aliquam sortiantur a corporibus coelestibus. Cap. XXXV


Tanta est coelestium magnitudo, virtus et potestas quod non solum
res naturales, verum etiam artificiales, quando superis rite sunt ex-
positae, subito patiuntur ab agente potentissimo vitaque mirabili,
quae ipsis virtutem coelestem saepe mirificam largitur: quod divus
Thomas Aquinatus doctor sanctus ita confirmat in libro De fato, ubi
dicit etiam vestes et aedificia et quaecunque artis opera certam a
syderibus suscipere qualitatem. Sic magi non modo mixtione et ap-
plicatione rerum naturalium, sed etiam imaginibus, sigillis, annulis,
speculis et quibusque aliis instrumentis opportunis, scilicet sub certa
constellatione fabricatis, coelestem quandam illustrationem capi et


pagina successiva »
 
p. 351