BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - Quaestiones » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 352

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


mirandum aliquod suscipi posse confirmant. Coelestium enim cor-
porum radii animati, vivi, sensuales, dotes mirificas potentiamque
vehementissimam secum ferentes, etiam repentino momento ac su-
bito tactu mirabiles in imaginibus imprimuntur vires — etiam in
materia minus apta; efficaciores tamen largiuntur imaginibus vir-
tutes si non ex qualibet, sed certa materia fabricentur, cuius
videlicet virtus naturalis cum specifica simul operi conveniat figu-
raque imaginis similis sit figurae coelesti. Talis nanque imago cum
propter materiam naturaliter operi ac coelesti influxui congruam,
tum propter figuram coelesti figurae similem, paratissima est ad ac-
tiones et vires coelestium corporum et figurarum capiendas et coe-
leste munus subito in se concipit, tum agit assidue in alterum et res
aliae per obedientiam sese inclinant ad illam. Unde inquit Ptolo-
maeus in Centiloquio quod res inferiores obediunt coelestibus — non
solum illis, sed etiam earum imaginibus: sicut non solum scorpiones
terreni obediunt Scorpioni coelesti, sed etiam imagini Scorpionis
illius, quae fuerit opportune sub eius ascensu ac dominio figurata.

De imaginibus Zodiaci quas insculptae a suis stellis concipiant virtutes.
Cap. XXXVI


Imagines autem coelestes, ad quarum similitudinem huiusmodi
imagines configurantur, in coelis sunt quamplurimae: quaedam
visibiles et conspicuae, quaedam saltem imaginabiles ab Aegyptiis,
Indis, Chaldaeisque perspectae et designatae; partesque earum sic
se habent, ut ipsae etiam figurae quaedam sint ab aliis distinctae.
Hac ratione ponunt in Zodiaco circulo imagines duodecim univer-


pagina successiva »
 
p. 352