BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 94

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



<De admirandis aquae et aėris atque ventorum naturis. Cap. VI>

<Non minoris potentiae sunt reliqua duo elementa, aqua videlicet et
aėr, nec in illis natura cessat mirabilia operari. Aquae enim tanta
necessitas est, ut absque illa nullum animal degere possit, nulla her-
ba nec planta quaevis citra aquae humectationem possit progermi-
nare. In ipsa est seminaria omnium rerum virtus: animalium pri-
mo, quorum semen aqueum esse manifestum est; sed et fruticum et
herbarum semina, licet terrea sint, tabefieri tamen aqua necesse est,
si foecunda esse debeant — sive id fiat humore terrae imbibito, aut
rore, vel pluvia, vel de industria adiecta aqua. Sola siquidem terra
et aqua a Mose describuntur producere animam viventem; sed
aquae duplicem productionem tribuit, natantium videlicet in aquis
et volantium in aėre supra terram. Terrenarum etiam productio-
num ipsi aquae partim deberi eadem Scriptura testatur, inquiens
quod post creationem virgulta et planta non germinaverant, quia
"Deus non pluerat super terram". Tanta eius elementi potestas est,
ut nec spiritualis regeneratio fiat sine aqua, sicut ipse Christus ad
Nicodemum testatus est. Maxima quoque eius in religione vis est in
expiationibus et purificationibus, nec minor quam ignis necessitas.
Infinitae eius utilitates sunt et usus multiplex resque omnes ex eius
potestate consistunt, ut quae generandi, alendi, augmentandi vim
possidet: inde Thales Milesius atque Hesiodus aquam omnium
rerum principium statuerunt omniumque elementorum antiquis-
simum esse dixerunt atque potentissimum, quippe quod caeteris
omnibus imperat; nam, ut ait Plinius, terras devorant aquae, flam-
mas necant, scandunt in sublime et nubium obtentu coelum sibi
vendicant, eaedem cadentes omnium terra nascentium causa fiunt.
Innumera sunt aquarum miracula a Plinio, Solino multisque
historicis descripta, de quarum mirabili virtute etiam meminit
Ovidius in his versibus:


pagina successiva »
 
p. 94