BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 358

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De imaginibus Saturni. Cap. XXXVIII

Caeterum nunc quas imagines planetis attribuebant, quamvis de his
amplissima volumina apud antiquos sapientes habeantur conscripta
ut non sit opus illas hic narrare, tamen pauculas earum recitabo.
Faciebant enim ex operibus Saturni, ipso ascendente, in lapide qui
magnes dicitur imaginem hominis cervinum vultum et cameli pedes
habentis, super cathedram vel draconem sedentis, in dextra falcem,
in sinistra sagittam tenentis; quam quidem imaginem sperabant sibi
ad vitae longitudinem profuturam. Saturnum enim ad vitae longitu-
dinem conferre probat Albumasar in libro Sadar, ubi etiam narrat
quasdam Indiae regiones Saturno subiectas hominesque ibi longae-
vos valde fore nec nisi extremo senio decedere. Item faciebant et
aliam ad vitae longitudinem Saturni imaginem in sapphiro, hora
Saturni, ipso ascendente vel feliciter constituto, cuius figura erat
homo senex supra altam cathedram sedens, habens manus supra
caput erectas et in eis piscem tenens vel falcem et infra pedes eius
racemum, caput tectum habens panno nigro vel fusco et omnes
vestes eius nigrae sint vel fuscae. Faciebant etiam eandem imaginem
contra calculum et renum morbos, hora scilicet Saturni, ipso ascen-
dente cum tertia facie Aquarii. Faciebant quoque ex operibus Satur-
ni imaginem ad potestatem crescendi, ascendente Saturno in
Capricorno, cuius forma erat vir senex baculo innixus, habens in
manu falcem decurvam, nigris indutus vestibus. Faciebant quoque
imaginem ex aere fusam, Saturno ascendente in ortu suo, scilicet
primo gradu Arietis vel, quod verius est, in primo gradu Capricor-
ni: quam quidem imaginem humana voce loqui confirmant. Facie-
bant etiam ex operibus Saturni simul atque Mercurii imaginem ex
metallo fusam ad pulchri hominis formam, quam futura praedicere
pollicebantur, faciebantque eam die Mercurii, hora tertia, scilicet


pagina successiva »
 
p. 358