BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 373

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sitque facies imaginis primae versus septentrionem vel potius versus
locum ubi moratur ille apud quem est quod petitur, vel si contingat
petentem pergere ad eum apud quem est res petita, deferat imagines
secum quousque pergit. <Et fit etiam imago somniorum quae posita
sub capite dormientis vera somnia efficaciter praestat de quacunque
re animus iam antea deliberaverit: figura illius est figura hominis
dormientis in sinu angeli, quam facies ascendente Leone, Sole in
Ariete nonam domum tenente; tum in pectore hominis inscribes
nomen desiderati effectus, in capite autem angeli nomen intelligen-
tiae Solis. Fit eadem imago ascendente Virgine, Mercurio in Ariete
in nona domo fortunato aut ascendentibus Geminis, Mercurio for-
tunato et in Aquario nonam tenente, sitque a Saturno felici aspectu
receptus, inscribiturque nomen spiritus Mercurii. Fit eadem etiam
ascendente Libra, Venere in Geminis in nona domo a Mercurio
recepta, inscribendo angelum Veneris; et fit adhuc eadem imago
ascendente Aquario, Saturno in exaltatione sua quae est in Libra,
nonam feliciter possidente, et inscribitur angelus Saturni; fit adhuc
etiam ascendente Cancro, Luna in Piscibus a Iove et Venere recepta
et in nona domo feliciter constituta et inscribitur spiritus Lunae. Et
fiunt etiam annuli somniorum mirabilis efficaciae: et sunt annuli
Solis et Saturni et constellatio eorum est quando Sol aut Saturnus in
exaltationibus suis in nona domo ascendunt et quando Luna Saturno
iungitur in nona domo et in eo signo quod fuit nona domus nativita-
tis; et inscribitur annulis nomen spiritus Solis vel Saturni et infigitur
lapis sua imagine insculptus, radice aut planta subiecta secundum
regulam quam alibi tradidimus.> Et haec de imaginibus dicta suffi-
ciant: nam plura eiusmodi nunc per te ipsum investigare poteris.
<Illud autem scias nihil operari imagines eiusmodi, nisi vivificentur
ita quod ipsis aut naturalis aut coelestis aut heorica aut animastica
aut daemoniaca vel angelica virtus insit aut adsistat. At quis modo
animam dabit imagini et vivificabit lapidem aut metallum aut lig-
num aut ceram atque 'ex lapidibus suscitabit filios Abrahae'? Certe
non penetrat hoc arcanum ad artificem durae cervicis nec dare
poterit illa qui non habet: habet autem nemo, nisi qui iam cohibitis
elementis, victa natura, superatis coelis, progressus angelos, ad
ipsum Archetypum usque trascendit, cuius tunc cooperator effectus
potest omnia, sicut de hoc dicemus in sequentibus.>


pagina successiva »
 
p. 373