BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 380

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


horumve inferiora instrumenta agitati id faciunt; unde et illorum
vaticinia tandem etiam ad coelestia adaptanda sunt, quemadmo-
dum apud Lucanum legimus Tuscum vatem
Fulminis edoctum motus venasque calentes
Fibrarum et motus errantis in aėre pennae,

post lustratam urbem, post mactatam victimam, post inspecta exta,
tandem ex coelestium syderum dispositionibus protulisse senten-
tiam.> Iam vero etiam ipsa geomantia sortilegiorum accuratissima,
quae per puncta terrae aut alterius superficiei vel casu vel vi quadam
inscripta divinatur, illa primum ad figuras reducit coelestes,
videlicet ad eas sedecim quas superius nominavimus, ex eorum
proprietatibus et rationibus astrologico more iudicium formans.
<Atque huc spectant quaecunque naturalium sortilegiorum divina-
cula, quorum vis aliunde esse non potest quam a coelo atque ab ani-
mo illa operantis, siquidem quicquid in his inferioribus aliquo motu
movetur, agitatur et producitur, necesse est superiorum motus
influxusque imitari; ad quos velut ad radices et causas atque signa
cum reductum fuerit, eorundem nobis tunc ex astrologicis regulis
indicat sententiam. Hinc tesserae, tetracedron, hexacedron, octoce-
dron, dodecacedron, icocedron certis numeris, signis atque stellis
oportunis temporibus sub coelestium influxibus fabricatae et in-
scriptae, mirandam divinandi praedicendique suis iactibus obtinent
virtutem>, ceu qualem praenestinae illae tesserae, in quibus
Romanorum fata contenta fuisse leguntur.


pagina successiva »
 
p. 380