BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 382

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


ad sortem recte dirigendam advocabant. Quantulumcunque ergo
praesagii sortes huiusmodi portendunt non ex casu et fortuna sit
oportet, sed ex causa spirituali, cuius vi movetur phantasia aut ma-
nus sortem mittentis trahentisve, sive illa vis prodeat ab anima ope-
rantis per magnum affectus sui excessum, sive ab influxu et opor-
tunitate coelesti, sive a numine quodam aut spiritu altrinsecus
adsistente atque movente, sive hae sortes sitae sint in talorum iactu
sive in tesserarum impulsu sive in occursu versiculorum, quales
erant olim sortes homericae et vergilianae, de quibus legimus apud
Aelium Spartianum olim Hadrianum quaesisse quo animo in se
esset Traianus imperator et obvenisse illi hos Vergilianos versus:
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens, nosco crines lucanaque menta
Regis romani, primam qui legibus urbem
Fundavit curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum
;
quibus versiculis in spem potiundi imperii non frustra evasit.
Similiter et apud Hebraeos et penes nos Christianos, non improban-
tibus quibusdam theologis, sortes ex Psalmorum versiculis capiun-
tur. Sunt et alia plura sortium genera et sunt sortes humanae, quae
nihil habent divinationis, apud veteres et apud nos observatae,
etiam legibus commendatae in deligendis magistratibus invidiae
vitandae causa, de quibus etiam Cicero In Verrem mentionem fecit:
sed illae nostri propositi non existunt. Quae vero divinae ac sacrae
sortes sunt ad oracula et religionem spectantia, de his in sequenti
libro disseremus; modo illud vos admoneam> quantumcunque
praesagii, divinationis aut vaticinii sortes habere comperiantur, non
propter hoc quod sortes sunt illud habent, sed per virtutem alicuius
sublimioris operationis ipsis adiunctam.


pagina successiva »
 
p. 382