BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 383

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De anima mundi et coelestium iuxta traditiones poėtarum et philosophorum.
Cap. LV


<Coelum corporaque coelestia, cum ipsa vim habeant et influxum
ac manifestam operationem in ista inferiora, necesse est ea esse ani-
mata, siquidem operatio a puro corpore provenire minime potest>.
Habere igitur mundum ipsum animam corporaque coelestia
similiter et illam quidem intelligentem, omnes nobilissimi tum poė-
tae, tum philosophi affirmant; hinc Marcus Manilius in Astronomicis
ad Augustum canit:
Hoc opus immensi constructum corpore mundi
Membraque naturae diversa condita forma
Aėris atque ignis, terrae pelagique iacentis
Vis animae divina regit sacroque meatu
Conspirat deus et tacita ratione gubernat.

Item Lucanus:
Aėre libratum vacuo, qui sustinet orbem
Totius pars magna Iovis.

Et Boėthius:
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
Connectis animam, per consona membra resolvis
Quae cum secta duos motus glomeratur in orbes
In semet reditura meat mentemque profundam
Circuit et simili convertit imagine coelum.

Et Vergilius, omnis philosophiae plenissimus, sexto Aeneidos canit:
Principio coelum et terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.


pagina successiva »
 
p. 383