BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 385

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


perfectissimum, totale ac nobilissimum corpus neque vivere neque
animam habere. Non minus absurdum est coelos, stellas, elementa,
quae singulis vitam animamque largissime praebent, ipsos vita ani-
maque carere sitque planta vel arbor quaevis nobilioris conditionis
quam coelum, quam stellae, quam elementa, quae naturaliter sunt
sua causa. Quis enim, nisi vitae insors, terram et aquam neget
vivere, quae ex se innumerabiles arbores, plantas animantesque
generant, vivificant, nutriunt, augent? Quod vel manifestissime
apparet in sponte nascentibus et in his quibus semina corporalia
desunt. Neque enim possent elementa eiusmodi viventia generare et
nutrire, si ipsa vita <animaque> carerent. Dicent forte aliqui viven-
tia eiusmodi non ab anima terrae vel aquae, sed ex coelestium
animarum influxibus progigni; his respondent Platonici non posse
accidens generare substantiam, nisi forte ut instrumentum proxi-
mae substantiae subiiciatur — dicunt autem 'proximae substantiae',
quia instrumentum ab artifice remotum non movetur ad artis effec-
tum. Sic etiam coelestes illi influxus, cum sint accidentia quaedam
a suis vitalibus substantiis sive ab ipsa vita longe remota, vitalem
substantiam in istis inferioribus non generabunt. <Et Mercurius in
tractatu quem De Communi inscripsit inquit: "Totum quod est in
mundo aut crescendo aut decrescendo movetur"
; quod autem
movetur id propterea vivit et cum omnia moveantur, etiam terra
maxime motu generativo et alterativo, ipsa quoque vivit. Si quis
autem coelos dubitet vivere, inquit Theophrastus, is non censetur
philosophus et qui negat coelum animatum esse ita ut motor eius
non sit forma eius, totius philosophiae fundamenta destruit.> Vivit
itaque mundus habetque animam et sensum, siquidem vitam dat
plantis, quae ex semine non gignuntur, et sensum praebet animali-
bus, quae non gignuntur per coitum.


pagina successiva »
 
p. 385