BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 386

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



Quod anima mundi ac coelestes animae sint rationales ac mentem participantes
divinam. Cap. LVII


Quod etiam animae quas diximus rationem habeant ex eo patet:
nam, cum universa dictarum animarum opera perpetuo quodam
ordine inter se conspirant, necessarium est non casu, sed ratione
regantur, quibus rationibus cunctas suas operationes ad certa diri-
gant et perducant. Necesse est enim terram rationes habere terreno-
rum et aquam aqueorum, similiter in caeteris quibus singula suo
tempore, loco et ordine procreantur et saepe laesa recreantur. <Non
ergo terrae animam veluti abiecti cuiuspiam corporis animam cen-
sent philosophi, sed rationalem insuper intelligere et esse deam.>
Absurdum praeterea foret, cum nos nostrorum operum possidemus
rationes, animas coelestes ipsamque animam universi suorum ra-
tiones non habere; quod si (ut inquit Plato) mundus ab ipso Bono
quam optimus effici poterat est effectus, erit certe non solum vitae,
<sensus et rationis,> sed etiam intelligentiae mentisque particeps.
Siquidem perfectio corporis anima est et illud corpus perfectius est
quod perfectiorem habet animam, necesse ergo est, cum coelestia
corpora perfectissima sint, perfectissimas etiam habeant animas.
Sunt igitur intellectus mentisque participes, quod Platonici etiam ex
ordinis tenorisque eorundem perseverantia comprobant, quia
motus cum sit natura sua liber praevaricari facile potest ac vicissim
pervagari, nisi intellectu menteque regatur et ea quidem perfecta,
electissimam viam atque optimum finem ab initio praevidente; quae
quidem mens perfecta, quia potentissimae adest animae, qualis est
anima mundi et quales sunt animae corporum coelestium et elemen-


pagina successiva »
 
p. 386