BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 388

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


in aqua Oceanum et Thetym, in terra Plutonem et Proserpinam.
Animam vero mundi sive totius universi vocant magi Iovem mun-
danum, mentem vero mundi Apollinem nuncupant, naturam mun-
di Minervam; praeterea in igne Vulcanum, in aqua Neptunum: et
nominabant ipsos diversis nominibus. In syderibus quoque Zodiaci
duodecim ponebant Pythagorici particulares deos, sive animas in
cordibus eiusmodi syderum sitas atque exinde totum sydus regentes,
scilicet in corde Arietis Pallas particularis, in corde Tauri Venus
particularis, Geminorum Phoebus particularis, Cancri Mercurius,
Leonis Iupiter, Virginis Ceres, Librae Vulcanus, Scorpionis Mars,
Sagittarii Diana, Capricorni Vesta, Aquarii Iuno particularis, in
corde Piscium Neptunus particularis. <Hoc Manilius decantat his
versibus:
Lanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur,
Formosus Phoebus Geminos, Cyllenius Cancrum,
Iupiter et cum matre deum regit ipse Leonem,
Spiciferae est Virgo Cereris fabricataque Libra
Vulcano, pugnans Mavorti Scorpius haeret,
Venantemque Diana virum, sed partis equinae
Atque angusta fovet Capricorni sydera Vesta,
Et Iovis adversum Iunonis Aquarius astrum est,
Agnoscitque suos Neptunus in aequore Pisces.

Ipseque antiquissimus Orpheus ad Musaeum scribens ampliora istis
enumerat coelorum numina eorundemque varia nomina respec-
tusque et officia adsignans singulaque propriis hymnis compellans.
Nemo ergo putet haec malorum et decipientium daemonum nomina
esse, sed naturalium divinarumque virtutum a vero Deo in mini-
sterium et utilitatem hominis, qui eis uti sciverit, mundo distributa-
rum. Ipsaque antiquitas singulis his numinibus singula hominis
membra adscripsit; ut puta aurem Memoriae, quam et Vergilius
Phoebo dedicat inquiens:


pagina successiva »
 
p. 388