BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 389

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


... Cynthius aurem
Vellit et admonuit;

sic dextram, fortitudinis signaculum et per quam iuramentum fit,
Numa Pompilius (narrante Livio) Fidei consecravit; digiti sub
Minervae tutela sunt et genua Misericordiae data: hinc ea flectunt
veniam precantes; umbilicum aliqui Veneri velut luxuriae sedem
dedicant; alii qui omnia membra ad ipsum veluti centrum referunt,
Iovi illum consecratum perhibent: hinc in Iovis Hammonis templo
umbilici effigies celebrabatur. Multa alia prosequuntur veteres,
etiam minima quaeque membra et articulos suis numinibus adscri-
bentes; quae si recte intelligantur et vera his praesidentia cogno-
scantur numina, nihil eorum est a debita pietate alienum, cum et
sacra eloquia testentur membra omnia nostra a supernis virtutibus
regi, de quibus ampliora in sequenti libro dicemus. Nec membra
solummodo, sed et quaecunque hominum exercitia suis numinibus
distributa sunt, ut venationes Dianae, bella Palladi, agricultura
Cereri; de quibus ita in oraculis ait Apollo apud Porphyrium:
Sunt calami matri divum, sunt tympana curae
Foemineique chori, dura atque horrentia bella
Pallas amat, nemora et saltus venatibus apti
Dianam capiunt Iunonique humidus aėr
Debetur Cererique seges, perquirit Osyrim
In latis Nili ripis fidissima coniunx.
>

De septem mundi gubernatoribus planetis eorundemque variis nominibus magi-
cis sermonibus deservientibus. Cap. LIX


<Praeterea septem illos mundi gubernatores, ut vocat Hermes
Saturnum, Iovem, Martem, Solem, Venerem, Mercurium et Lu-
nam, variis nominibus et epithetis nuncupabant invocabantque:>
Saturnum videlicet vocantes Coelium, falcigerum, patrem deorum,


pagina successiva »
 
p. 389