BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 394

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


causa, quam a coelesti, terreni orbis virtutes proveniunt. Hinc
magus per illas operaturus utitur invocatione astuta superiorum,
verbis mysteriosis et locutione quadam ingeniosa, trahens unum ad
aliud, vi tamen naturali per quandam convenientiam inter illas
mutuam, qua res sponte sequuntur sive quandoque trahuntur in-
vite. Hinc dicit Aristoteles libro VI Mysticae Philosophiae quod, ubi
aliquis ligando aut fascinando invocet Solem aliasve stellas, orans ut
cooperentur operi desiderato, non Sol aut aliae stellae sermonem
illum audiunt, sed moventur aliquo modo ex colligantia quadam
naturali et mutua serie, qua partes mundi sunt sibi mutuo subor-
dinatae habentque consensum mutuum propter magnam unionem
earundem. Sicuti in corpore humano membrum unum movetur
percipiendo motum alterius, atque in cithara, mota una chorda,
movetur et altera, sic quando aliquis movet aliquam partem mundi
moventur et aliae percipiendo motum illius: cognitio itaque
dependentiae rerum sese subsequentium est fundamentum omnis
mirabilis operationis, quae necessario requiritur ad vim attractionis
superiorum virtutum exercendam. Verba autem hominum res
quaedam sunt naturales et, quia partes mundi naturaliter se invicem
trahunt et in se mutuo agunt, idcirco magus invocans per verba
operatur per vires naturae aptas, quaedam amore unius ad aliam
ducendo aut trahendo propter sequelam unius rei ad alteram, aut
repellendo propter odium unius ad aliam ex rerum contrarietate et
differentia virtutumque multitudine, quae licet sint contrariae aut
differentes, perficiunt tamen partem unam; quandoque etiam domi-
nio quodam cogit res virtute coelesti, quoniam non est alienus a
coelo. Homo ergo, si quis recipit impressionem alicuius ligationis
aut fascinationis, non recipit secundum animam rationalem, sed
sensualem et, si qua parte sui patitur, secundum animalem sub-
mundanamque patitur. Non enim ratione cognoscentem et intel-
ligentem trahere possunt, sed tantum sensu illam impressionem et
impetum concipiente, quatenus coelestium influxu et rerum mun-
danarum cooperatione spiritus animalis hominis afficitur ultra dis-
positionem suam pristinam aut connaturalem — quemadmodum
filius movet patrem ad labores, etiam vel invitum, servandi alen-
dique illius gratia, quamvis fatigetur; et appetitus dominandi movet
ad iracundiam aliosque labores adipiscendi dominii causa; et indi-
gentia naturae et timor paupertatis movent ad optandum divitias;
et ornatus mulieris pulchritudoque incitamentum est ad illius
concupiscentiam; et harmonia prudentis musici variis passionibus


pagina successiva »
 
p. 394