BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 97

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sionem, ex qua una cum aptitudine a dispositione recipientis magis
ferantur ad sensum unius, quam alterius. Atque hinc possibile est
naturaliter et procul omni superstitione, nullo alio spiritu mediante,
hominem homini ad quamcunque longissimam etiam vel incogni-
tam distantiam et mansionem brevissimo tempore posse nunciare
mentis suae conceptum; etsi tempus in quo istud fit non possit prae-
cise mensurari, tamen intra viginti quatuor horas id fieri omnino
necesse est. Et ego id facere novi et saepius feci; novit idem etiam
fecitque quondam abbas Tritemius. Quomodo etiam idola quae-
dam non modo spiritalia, sed etiam naturalia a rebus effluant (ut
puta per influxum quendam corporum a corporibus) atque in ipso
aėre convalescant, tum per lumen, tum per motum, tum ad visum,
tum ad alios etiam sensus sese nobis offerant et ostendant et in nos
mirabilia quandoque agant probat docetque Plotinus. Et nos vide-
mus quomodo austro flante aėr densatur in tenues nubes, in quibus
veluti in speculo reflectuntur imagines valde distantes castrorum,
montium, equorum et hominum et aliarum rerum, quae decedenti-
bus nubibus mox evanescunt. Et in Meteoris prodit Aristoteles
quoniam in nube aėris concipiatur iris quadam speculi similitudine.
Et Albertus: ''Effigies corporum — inquit — naturae vi in aere hu-
mecto facile effingi possunt eodem modo, quo imagines rerum sunt
in rebus''
. Et narrat Aristoteles cuidam ex visus debilitate contigisse
ut speculum illi fieret propinquus aėr et radius visivus ad ipsum
repercuteretur nec posset penetrare, unde quorsum ibat idolum
suum adversa facie sese praecedere arbitrabatur. Similiter speculo-
rum quorundam artificio quas volumus imagines in aėre etiam re-
mote extra specula producuntur, quae tunc imperiti homines
videntes daemonum aut animarum umbras se videre putant, cum
tamen non sint nisi simulacra quedam sibi ipsis cognata ac vitae
omnis expertia. Et notum est, si quis in loco obscuro et omnis lumi-
nis experte, nisi quod per minimum foramen Solis radius alicubi
ingrediatur, supposita illi papyro alba aut speculo plano, videri in


pagina successiva »
 
p. 97