BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 399

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



<Amplissimo Domino, Principi illustrissimo Hermanno ab Wyda,
Principi electori, Westphaliae et Angariae Duci, Domino et Archi-
praesuli Coloniensi et Padebornensi, Domino suo gratiosissimo
Henricus Cornelius Agrippa ab Netteszheym.>


<Est veterum magorum nobilis admodum sententia, Princeps illu-
strissime, nulla in re nobis in hac vita magis elaborandum esse quam
ut ab animi nobilitate, quo Deo proxime accedimus divinamque in-
duimus naturam, minime degeneremus, ne quando inani otio tor-
pescens animus ad terreni corporis fragilitatem carnisque vitia resol-
vatur illumque tanquam proiectum per perversarum cupiditatum
tenebrosa praecipitia perdamus. Quare nos ita animum instituere
decet ut ipse, per semet dignitatis suae nobilitatisque memor, di-
gnum aliquod seipso et cogitet semper et faciat et operetur. Hoc
autem solum et maxime praestat nobis divinae scientiae notio, quan-
do eius maiestatis recordatione divinis semper studiis occupati, res
divinas per omnia horarum momenta sagaci ac pervigili inquisitione
contemplamur et, per singulos creatorum gradus ad ipsum usque
Archetypum ascendentes, ab illo rerum omnium inerrabilem hauri-
mus virtutem; quam qui negligunt, naturalibus et mundanis tan-
tummodo confidentes, hi solent variis saepe erroribus ac fallen-
tiis confundi et a malis daemonibus saepissime falli. Divinorum
autem intelligentia purgat mentem erroribus redditque divinam,
virtutem operibus nostris infallibilem praestat et malorum omnium
daemonum fraudes et obstacula longe propellit illosque simul im-
perio nostro subiicit, etiam bonos angelos et universas mundi vir-
tutes in nostrum ministerium cogit — attracta videlicet ab ipso
Archetypo operum nostrorum virtute, ad quem quum ascendimus,
necesse est omnem creaturam nobis obedire totusque nos sequitur
coelestium chorus: nam, ut inquit Homerus, "nullus deorum ausit
in suis sedibus permanere, moto Iove"
statimque tunc regit (ut ait
Aristophanes)
per aliquem deorum
, cui iussa capessere phas est, qui
tunc ex officio suo petitiones nostras pro voto nostro exequatur.


pagina successiva »
 
p. 399