BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Litania pro rogantibus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 403

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


prius quidem purgatos offerre et commendare divinae pietati et
religioni et tunc divinum illud ambrosianum nectar — nectar, in-
quam, quod Zacharias propheta appellat vinum germinans vir-
gines — sopitis sensibus, tranquilla mente expectare, laudantes et
adorantes supercoelestem illum Bacchum, summum deorum et
sacerdotum antistitem, regenerationis autorem, quem bis natum
veteres cecinere poėtae, a quo tam divinissimi rivi in corda nostra
emanant.

De silentio et occultatione eorum quae secreta in religione sunt. Cap. II

Quicunque igitur nunc in hac scientia studere affectas, tam sacrum
dogma intra secreta religiosi pectoris tui penetralia silentio tegito et
constanti taciturnitate celato. Sermonem enim tanta numinis
maiestate plenissimum, ut inquit Mercurius, irreligiosae mentis est
multorum conscientiae publicare; et divinus Plato praecepit non
esse populo invulganda quae sacra et arcana in mysteriis sunt.
Pythagoras quoque et Porphyrius sectatores suos silentio religioso
consecrabant. Orpheus etiam ab his, quos <sacrorum ceremoniis>
initiabat, <silentii iusiurandum cum terribili quadam religionis
autoritate> exegit, ne religionis secreta prophanis auribus proderen-
tur; unde in carmine De Verbo sacro canit:
Vos qui virtutem colitis, vos ad mea tantum
Dicta aures adhibete animosque intendite vestros.
Contra qui sacras leges contemnitis, hinc vos


pagina successiva »
 
p. 403