BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 404

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

Effugite; procul hinc miseri, procul ite prophani.
Tu vero, qui divina specularis et alta
Mente capis, Musaee voces complectere et illas
Aspiciens sacris oculis sub pectore serva.
Hocque iter ingressus solum illum suspice mundi
Ingentem autorem, solum interituque carentem:
Quem nos praesenti quis sit sermone docemus.

Apud Vergilium etiam de Sybilla legimus:
"Adventante dea, procul, o procul este prophani",
Conclamat vates, "totoque absistite luco".

Hinc et in sacris Eleusinae Cereris celebrandis initiati solum admit-
tebantur, agente hoc praecone, qui procul esse prophanum vulgus
acclamabat. Et apud Esdram legimus idem praeceptum de
Hebraeorum cabalisticis arcanis his versibus explicatum: "Tradas
eos libros sapientibus de populo, quorum corda scis capere posse et
servare secreta haec"
. Iccirco religiosa Aegyptiorum volumina et
ad ceremoniarum arcana pertinentia ex charta hieratica, hoc est
sacrata, conficiebantur; in mis literas ignorabiles perscribebant,
quas sacras vocant. Macrobius, Marcellinus et caeteri hierogly-
phicas appellari tradunt, ne scilicet a prophanis eiusmodi scripta
nosci possent; quoti etiam Apuleius testatur bis verbis: "Peracto,
inquiens, sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros literis
ignorabilibus praenotatos, partim figuris huiusmodi animalium
concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis
et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a
curiositate prophanorum lectione munita"
. Silentes igitur et occul-
tantes quae secreta in religione sunt, erimus eius scientiae digni


pagina successiva »
 
p. 404