BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 405

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


discipuli; silentii enim fides, ut inquit Tertullianus, religionibus de-
betur; qui vero secus agunt, periculo sunt proximi. Unde Apuleius
de arcanis sacrorum: " Dicerem si dicere liceret, cognosceres si liceret
audire; sed parem noxam contraherent aures et linguae temerariae
curiositatis"
. Sic legimus Theodotum tragoediarum poėtam, cum
nonnulla ex iudaicae scripturae mysteriis ad fabulam quandam
referre vellet, luminibus privatum. Theopompus quoque, qui
coeperat nonnulla ex lege divina transferre in graecam linguam, tur-
batione mentis quadam et animi ilico perculsus est; unde postea
magnopere Deum orans quare id sibi contigisset, responsum accepit
per somnium, quia res divinas lenocinio inquinaret, in publicum
promulgaret. Numenius etiam quidam, occultorum curiosior,
offensam numinum contraxit, quod Eleusinae deae sacra inter-
pretando evulgavisset; somniavit enim Eleusinas deas habitu
meretricio ante apertum lupanar prostantes; quod cum admiraretur
irate responderunt ab ipso se aditu pudicitiae suae vi abstractas et
passim adeuntibus prostitutas: per quod admonitus est ceremonias
deorum minime invulgandas esse.
<Ideo antiquorum studium semper fuit Dei et naturae sacra-
menta involvere et variis aenigmatibus obtegere; hanc legem sic
observarunt Indi, Brachmanes, Aethiopes, Persae, Aegyptii. Hinc
Mercurius, Orpheus omnesque antiqui vates et philosophi,
Pythagoras, Socrates, Plato, Aristoxenus, Ammonius inviolabili
fide servarunt. Hinc Plotinus et Origenes caeterique Ammonii
discipuli, ut narrat Porphyrius in libro De educatione et disciplina Ploti-
ni
, iurarunt ne magistri dogmata ederent. Et quia Plotinus violato
iureiurando Ammonio praestito sacramenta publicavit, in trans-
gressionis poenam — ut nonnulli adserunt — horrendo pediculorum
edulio consumptus est. Ipse etiam Christus, dum adhuc in terris


pagina successiva »
 
p. 405