BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 407

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


est principium et complementum et clavis omnium magicarum
operationum: et ipsa est dignificatio hominis ad hanc tam sublimem
virtutem ac potestatem. Requirit enim haec facultas in homine
mirandam dignificationem: ipse enim qui in nobis est intellectus,
summa mens animae, solus est mirandorum operator; qui, cum
fuerit nimio carnis demersus commercio et circa sensibilem corporis
animam occupatus, nullum meretur divinarum substantiarum im-
perium: ideoque multi frustra hanc artem prosequuntur. Oportet
nos itaque, qui ad tantam celsitudinem nitimur, duo potissimum
meditari: unum videlicet qua ratione affectus carnales caducumque
sensum materialesque passiones deseramus; alterum qua via et quo
modo ad purum ipsum intellectum deorumque virtutibus coniunc-
tum ascendamus — sine quibus haud feliciter unquam ad rerum
secretarum scrutinia atque ad mirabilium operationum virtutem
scandere possumus. In his enim tota consistit dignificatio, quam
praestant natura, meritum et ars quaedam religiosa. Naturalis dig-
nitas ipsa est corporis organorumque optima dispositio, animam
ipsam nulla crassitudine obscurans, nec ullo tumultu aut humore
praeveniens; et haec provenit a situ, motu, lumine et influentia cor-
porum animarumque coelestium quae in genesi cuiusque versantur,
ut sunt quorum nona domus per Saturnum, Solem Mercuriumque
fortunata est: Mars etiam in nona domo spiritibus imperat; sed de
his copiose tractatur in libris astrorum. Qui vero talis non fuerit,
necesse est ut naturae defectum educatione optimoque regimine et
rerum naturalium prospero usu recompenset, quousque omni per-
fectione intrinseca et extrinseca completus evadat. Hinc tanta
diligentia cavetur in lege Mosaica de sacerdote ut sit impollutus a
mortuo, a muliere vidua, a menstruata, quod sit liber a lepra, a
fluxu sanguinis, ab hernia sitque integer in omnibus membris, non
caecus, non claudus, non gibbus, non naso deformi. Et Apuleius in
Apologia sua dicit puerum magico carmine divinationi initiandum
oportere eligere sanum, incolumem, ingeniosum, decorum, inte-
grum, animo solertem et ore facundum, ut in eo divina potestas


pagina successiva »
 
p. 407