BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 98

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


ea quaecunque foris a Sole illustrata agantur. Et est aliud praesti-
gium admirandum magis ubi, pictis certo artificio imaginibus
scriptisve literis, quis nocte serena plenae Lunae radiis opponat,
quarum simulacris in aėre multiplicatis sursumque raptis et una cum
Lunae radiis reflexis, alius quispiam rei conscius per longam distan-
tiam videt, legit et agnoscit in ipso disco seu circulo Lunae: quod
equidem nunciandorum secretorum obsessis villis et civitatibus
utilissimum artificium est, olim a Pythagora factitatum et hodie
aliquibus adhuc pariter et mihi non incognitum. Atque omnia haec
et multo plura maioraque in ipsa aėris natura fundata sunt et ex
mathematica atque optica suas rationes habent. Et sicuti haec
simulacra reflectuntur ad visum, ita nonnunquam etiam ad audi-
tum, quod in echo manifestum est; sed sunt illis occultiora artificia,
quo quis etiam per remotam distantiam audire et intelligere queat
quid alius loquatur vel susurret in occulto.
Ex aėreo elemento sunt etiam venti: ipsi enim nihil aliud sunt
quam motus aėr et concitatus. Horum quatuor sunt principales, a
quatuor coeli cardinibus flantes, videlicet Notus ab austro, Boreas
ab aquilone, Zephyrus ab occidente et ab oriente Apeleotes sive
Eurus; quos Pontanus his duobus versiculis complexus ait:
A summo Boreas, Notus imo spirat Olympo,
Occasum insedit Zephyrus, venit Eurus ab ortu
.

Notus ventus meridionalis est, nebulosus et humectus et calidus et
morbosus, quem Hieronymus vocat pincernam pluviarum. Ovidius
sic describit:
Madidis Notus evolat alis,
Terribilem picea tectus caligine vultum;
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque
.

Boreas autem, Noto contrarius, septentrionalis ventus est, violentus
et sonorus, qui nubes discutiens aėrem serenum reddit, aquam gelu
constringit; hunc Ovidius de se sic inducit loquentem:


pagina successiva »
 
p. 98