BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 409

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De duobus ceremonialis magiae adminiculis, religione et superstitione.
Cap. IV


<Duo sunt quae regunt omnem ceremonialis magiae operationem,
religio videlicet et superstitio.> Religio ipsa est divinorum assidua
contemplatio piisque operibus cum Deo divinisque numinibus
religatio, per quam reverenti famulatu digna illis veneratio et cultus
sanctificatio impenditur ceremoniaeque divini cultus rite exercen-
tur. <Est itaque religio disciplina quaedam externorum sacrorum ac
ceremoniarum, per quam rerum internarum et spiritualium tan-
quam per signa quaedam admonemur; quae ita nobis a natura insita
est, ut plus illa quam rationabilitate a caeteris animantibus discer-
namur.> Quicunque igitur ea neglecta naturalium viribus, ut supra
diximus, tantummodo confidunt, solent a malis daemonibus saepis-
sime falli. Iccirco qui religiosius sanctiusque eruditi sunt nec ar-
borem plantant, nec vineam inserunt, nec modicum quodvis opus
absque divina invocatione adgrediuntur, sicut ad Colossenses
praecipit Doctor gentium, inquiens: "Quaecunque feceritis in verbo
aut opere, omnia in nomine domini Iesu Christi facite, gratias <illi>
agentes <et> Deo patri per ipsum"
. Religionis igitur vires physicis
ac mathematicis virtutibus superaddere tantum abest a culpa, ut
non adiungere sit impium scelus; <hinc in Libro Senatorum ait Rabi
Henina: "Quicunque omissa benedictione aliqua creaturarum fun-
gitur, hanc veluti furto et rapina a Deo et ecclesia usurpasse
creditur"
. De quo scriptum est per Salomonem: "Qui rapit aliquid
a patre aut matre, particeps est viri subversoris"
; pater autem Deus


pagina successiva »
 
p. 409