BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 410

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


est, mater vero ecclesia, sicut scriptum est: "Nunquid non ipse est
pater tuus, qui possedit te?"
et alibi: "Audi, fili, disciplinam patris
tui et ne dimittas legem matris tuae"
. Nihil Deo magis displicet
quam negligi, quam contemni; nihil placet magis quam venerari,
quam adorari; hinc nullam mundi creaturam religionis permisit ex-
pertem: cuncta Deum venerantur, cuncta precantur, ut inquit
Proculus, hymnisque concinunt ad ordines sui duces; sed alia qui-
dem naturali modo, alia sensibili, alia rationali, alia quidem intellec-
tuali: et omnia suo modo iuxta Canticum trium puerorum benedi-
cunt Domino. Religionis autem ritus ceremoniaeque pro temporum
regionumque varietate diversi sunt et unaquaeque religio boni ali-
quid habet, quod ad Deum ipsum creatorem dirigitur. Et licet unam
solam christianam religionem Deus approbet, caeteros tamen eius
gratia susceptos cultus non penitus reprobat; et, si non aeterno, tem-
poraneo tamen praemio irremuneratos non relinquit vel saltem mi-
nus punit; impios vero et penitus irreligiosos tanquam hostes odit,
fulminat et exterminat: maior enim est illorum impietas quam eo-
rum qui falsam et erroneam religionem secuti sunt. Nulla enim reli-
gio, teste Lactantio, tam erronea est, quae non aliquid sapientiae
contineat, qua veniam illi habere possunt qui summum hominis
officium si non re ipsa, tamen proposito tenuerunt. Ad veram autem
religionem homo per seipsum pervenire non potest, nec nisi docea-
tur a Deo. Omnis itaque cultus, qui a vera religione alienus est, su-
perstitio est et omnis veneratio, quae plus exhibet in cultum divi-
num quam vera religio, etiam superstitio est; similiter et illa, quae
exhibet cultum divinum vel cui non debet vel eo modo quo non de-
bet.> Cavendum est igitur summopere ne quando perverso aliquo
<superstitionis> cultu summo ac omnipotenti Deo sacrisque sub illo
numinibus fiat iniuria: hoc enim et nefarium esset et philosophis


pagina successiva »
 
p. 410