BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 412

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


essem in hac scientia, si vos de illis non admonerem. Ubicunque
ergo huiusmodi a nobis scripta reperietis, scitote illa vobis ex alienis
autoribus narrata et per me vobis non pro veritate tradita, sed pro
coniectura, quae est affinis veritati et imitationis instructio in his
quae vera sunt. Oportet igitur ex illorum erroribus veritatem nos
colligere; quod quidem non nisi profundae intelligentiae, integrae
pietatis, difficilis et laboriosae diligentiae existit opus et sapientia,
quae de omni malo novit extrahere bonum et obliqua omnia adap-
tare in rectum usum eorum quae gubernat, sicut de hoc exemplum
dat Augustinus de carpentario, cui necessaria et opportuna sunt in-
strumenta obliqua et complicata non minus quam recta.>

De tribus ducibus religionis qui nos ad veritatis semitam perducunt. Cap. V

Tres sunt religionis duces qui nos ad veritatis semitam usque perdu-
cunt et qui religionem totam gubernant, in quibus tota consistit:
scilicet amor, spes atque fides. Amor enim, vehiculum animae,
omnium praestantissimus, superne ab intelligibilibus usque ad in-
feriora descendens, ad divinam pulchritudinem mentem nostram
congregat atque convertit, nos quoque in omni operatione conservat
et effectus ad vota largitur, virtutem supplicationibus nostris sub-
ministrans: sicut apud Homerum legitur Chrisen Apollo supplican-
tem exaudivit, quia multum sibi amicus erat, et de Maria Magdale-
na legitur in Evangeliis: "Dimittuntur ei peccata multa, quia dilexit
multum"
. Spes vero, immobiliter ad ea quae appetit suspensa,
quando indubia atque imperturbata fuerit, nutrit animum et per-
ficit, in bono singulatim omnia sistens. Fides vero, virtus omnium
superior quatenus non humanis commentationibus, sed divinae


pagina successiva »
 
p. 412