BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 413

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


revelationi tota innititur, per universum omnia lustrat: nam, cum
ipsa superne a primo lumine descendat atque illi vicinior existat,
longe est nobilior atque excellentior quam scientiae et artes et credu-
litates a rebus inferioribus per reflexionem a primo lumine acceptam
ad intellectum nostrum accedentes. Denique per fidem efficitur
homo aliquid idem cum superis eademque potestate fruitur; <hinc
Proclus ait: "Sicut fides quae est credulitas infra scientiam est, sic
fides quae est vera fides est supersubstantialiter supra omnem scien-
tiam et intellectum, nos Deo immediate coniungens"
.> Est enim
fides omnium miraculorum radix, qua sola (ut Platonici testantur)
ad Deum accedimus divinamque adsequimur protectionem vir-
tutemque: sic legimus Danielem leonum pericula evasisse, quia
credidit Deo suo; <et haemorroissae ait Christus: 'Fides tua te sal-
vam fecit"
; et a caecis petentibus lumen fidem requisivit dicens:
"Creditis quod possim vos illuminare?";> sic Pallas apud Home-
rum his verbis consolatur Achillem: "Veni ego pacificatura tuam
iracundiam, si credideris"
. Iccirco Linus poeta canit credenda esse
omnia, quia facilia Deo omnia sunt: nihil est ei impossibile, ergo ni-
hil incredibile
. Credentes igitur quae ad religionem pertinent, eorum
nanciscimur virtutem; ubi vero de fide defecerimus, nihil admira-
tione, sed poena dignum operabimur — quemadmodum de hoc apud
Lucam exemplum legimus sub his verbis: "Tentaverunt ergo qui-
dam de circumstantibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui
habebant malignos spiritus, nomen Iesu, dicentes: Adiuro vos per
Iesum quem Paulus praedicat. Respondens autem spiritus
nequam dixit eis: Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?
et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum, et
dominatus amborum, invaluit contra cos, ita ut nudi et vulnerati ef-
fugerent de domo illa"
.


pagina successiva »
 
p. 413