BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 417

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


mundi mentem, quae in seipsa mundum continens produxit; unde
Sophocles: "In veritate — inquit — solus unus est Deus, qui coelum
hoc et terram capacem condidit"
; et Euripides inquit: "Videsne ex-
celsum, qui illum infinitum aetherem et terram undiquaque com-
plectitur ulnis? Hunc crede Iovem, hunc arbitrare Deum"
; unde
Ennius poėta canit:
Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem.
Universus igitur mundus Iupiter est, ut inquit Porphyrius, animal
ex animalibus, Deus ex diis constitutus. Iupiter autem est in quan-
tum intellectus est a quo universa producuntur, cuncta creans intel-
ligendo; hinc Orpheus De verbo sacro canit:
Unus perfectus Deus est, qui cuncta creavit,
Cuncta fovens atque ipse ferens super omnia sese,
Qui capitur mente tantum, qui mente videtur,
Qui nullumque malum mortalibus invehit unquam,
Quem praeter non est alius...

Et paulo post:
Ipse est principium mediumque et exitus idem.
<Priscorum haec nos docuerunt omnia vates,
Quae binis tabulis Deus olim tradidit illis.>

Vocatque ipsum in eodem carmine:
... mundi
Ingentem autorem solum interituque carentem.

Zoroastes quoque in Sacra historia de rebus persicis sic Deum definit:
"Deus est inter omnia, quae labem nullam et corruptionem sentiunt,


pagina successiva »
 
p. 417