BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 99

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

Apta mihi vis est qua tristia nubila pello,
Et freta concutio nodosaque robora verto,
Induro nubes et terras grandine pulso;
Idem ego, quum fratres coelo sum nactus aperto
(Nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
Ut medius nostris concussibus insonet aether
Exiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego, cum subii convexa foramina terrae
Supposuique ferox imis mea terga cavernis,
Sollicito manes totumque tremoribus orbem
Concutio ...

Zephyrus vero, qui et Favonius, ventus levissimus ab occidente flans
et placide spirans, frigidus est et humidus, resolvens hyemes, ger-
mina floresque producens. Huic contrarius Eurus, qui et Subsola-
nus et Apeleotes, ab oriente, ventus aquosus et nubificus et rapidae
voracitatis; de istis ita canit Ovidius:
Eurus ad auroram Nabathaeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis.
Vesper et occiduo quae littora Sole tepescunt
Proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones
Horrifer invasit Boreas, contraria tellus
Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.
>

<De generibus compositorum, quomodo se habeant ad elementa atque quid
elementis ipsis conveniat, cum anima et sensibus et moribus. Cap. VII>


<Post quatuor simplicia elementa proxime sequuntur ex illis compo-
sita perfectorum quatuor genera, quae sunt lapides, metalla, plantae
et animalia. Et licet ad singulorum generationem omnia elementa
in compositionem conveniant, singula tamen unum praecipuum
elementum sequuntur imitanturque: nam lapides omnes terrei sunt,
natura siquidem graves sunt et descendunt et ita concreti siccitate,
ut liquefieri nequeant; metalla autem aquea sunt et liquabilia et
(quod confitentur physici, experiuntur alchimici) ex aqua viscosa,
sive ex aqueo argento vivo generata sunt; plantae sic cum aėre


pagina successiva »
 
p. 99