BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 418

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

primus, ingenitus nec interiturus unquam, partium expers, sibique
ipsi similimus, bonorum omnium auriga et autor, rerum pater om-
nium optimus ac prudentissimus, sacrum iustitiae lumen, absolutis-
sima naturae perfectio eiusque inventor ac sapientia"
. Apuleius au-
tem describit ipsum basileum, hoc est regem, totius rerum naturae
causam, rationem et originem initialem, summum animi geni-
torem, aeternum animantium sospitatorem, sine propagatione
genitorem, neque loco neque tempore nec ulla vice comprehensum
eoque paucis cogitabilem, nemini effabilem. <Hinc itaque summum
Deum Euripides Iovem praecipit nominandum, per cuius caput
cecinit Orpheus universa in lucem processisse, caeteras autem
potestates ministras esse censendas, quae videlicet extra Deum sunt
et ab ipso separatae: hinc ipsi Dei ministri et intelligentiae separatae
a philosophis nuncupantur.> Huic itaque summo Iovi illique soli
cultum religiosum deberi dicunt, caeteris vero numinibus non
deberi nisi propter ipsum.

Quid de divina Trinitate veteres senserint philosophi. Cap. VIII

<Augustinus atque Porphyrius testantur Platonicos tres in Deo per-
sonas posuisse, quarum primam universitatis patrem appellant;
secundam filium atque primam mentem vocant, etiam a Macrobio
sic dictam; tertiam spiritum sive animam mundi, quam etiam
Vergilius ex Platonis opinione spiritum vocat, ubi canit:
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem ...
>
Dei filium, <primam mentem,> divinum scilicet intellectum tradunt


pagina successiva »
 
p. 418